Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/471"
Antonio Mele (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Denique ad latus sinistrum annorum centesimorum Christi ponantur eadem Litterae majusculae et minusculae, quae positae sunt ad latus sinistrum et dextrum Tabulae Epactarum exp...") |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: clean up) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 3: | Line 3: | ||
''Secundo.'' Quando vero anno aliquo centesimo dies intercalaris non omittitur, sed Luna indiget aequatione, hoc est, quando solus annus Lunaris aequandus est; ascendendum est in Tabula expansa ad lineam Epactarum proxime superiorem, ejusque Littera illi anno centesimo adscribenda in Tabula aequationis. Ratio est, quia alioquin Novilunia uno die tardius indicarentur in Calendario, cum jam anticipaverint uno die.<br> | ''Secundo.'' Quando vero anno aliquo centesimo dies intercalaris non omittitur, sed Luna indiget aequatione, hoc est, quando solus annus Lunaris aequandus est; ascendendum est in Tabula expansa ad lineam Epactarum proxime superiorem, ejusque Littera illi anno centesimo adscribenda in Tabula aequationis. Ratio est, quia alioquin Novilunia uno die tardius indicarentur in Calendario, cum jam anticipaverint uno die.<br> | ||
''Tertio.'' Quando denique et dies intercalaris centesimo aliquo anno omittitur, et Luna aequatione indiget; vel neque dies intercalaris omittitur, neque Luna eget aequatione, hoc est, quando uterque annus, vel neuter aequandus est; consistendum est in eadem linea Epactarum Tabulae expansae, eademque Littera illi centesimo anno praefigenda, quae antecedenti anno centesimo apposita fuit. Ratio ex se patet.<br> | ''Tertio.'' Quando denique et dies intercalaris centesimo aliquo anno omittitur, et Luna aequatione indiget; vel neque dies intercalaris omittitur, neque Luna eget aequatione, hoc est, quando uterque annus, vel neuter aequandus est; consistendum est in eadem linea Epactarum Tabulae expansae, eademque Littera illi centesimo anno praefigenda, quae antecedenti anno centesimo apposita fuit. Ratio ex se patet.<br> | ||
− | Easdem regulas, supposita distributione vocis Biss. et Characteris Lunae tam simplicis, quam duplicis, ad latus dexterum Tabulae aequationis facta, sic breviter propono. ''I. Quando ad aliquem annum centesimum posita est sola vox Biss. aut solus Character Lunae, sive simplex, sive duplex; retineatur eadem Littera, quae apposita erat praecedenti centesimo. II. Quando ad aliquem annum centesimum nihil positum est, descendatur in Litteris ad'' | + | Easdem regulas, supposita distributione vocis Biss. et Characteris Lunae tam simplicis, quam duplicis, ad latus dexterum Tabulae aequationis facta, sic breviter propono. ''I. Quando ad aliquem annum centesimum posita est sola vox Biss. aut solus Character Lunae, sive simplex, sive duplex; retineatur eadem Littera, quae apposita erat praecedenti centesimo. II. Quando ad aliquem annum centesimum nihil positum est, descendatur in Litteris ad''<noinclude><references/></noinclude> |
+ | |||
+ | |||
+ | [[Category:AKC Works pages]] | ||
+ | [[Category:AKC Pages]] | ||
+ | [[Category:Organum mathematicum (1668)]] | ||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + |
Revision as of 10:41, 14 February 2020
Denique ad latus sinistrum annorum centesimorum Christi ponantur eadem Litterae majusculae et minusculae, quae positae sunt ad latus sinistrum et dextrum Tabulae Epactarum expansae, hoc ordine: Ad annum 1582, et annum 1600 ponatur Littera majuscula D; ad annos 1700 et 1800 majuscula C; in reliquis ponendis serventur hae regulae:
Primo. Quando centesimo aliquo anno dies intercalaris omittitur, et Luna aequatione non indiget, id est, quando solus annus Solaris aequandus est per unius diei omissionem; descendendum est in Tabula expansa Epactarum ad lineam Epactarum proxime inferiorem, ejusque Littera illi centesimo apponenda in Tabula aequationis. Ratio est, quia alioquin propter omissionem diei intercalaris, Novilunia uno die citius monstrarentur in Calendario quam contingerent in coelo.
Secundo. Quando vero anno aliquo centesimo dies intercalaris non omittitur, sed Luna indiget aequatione, hoc est, quando solus annus Lunaris aequandus est; ascendendum est in Tabula expansa ad lineam Epactarum proxime superiorem, ejusque Littera illi anno centesimo adscribenda in Tabula aequationis. Ratio est, quia alioquin Novilunia uno die tardius indicarentur in Calendario, cum jam anticipaverint uno die.
Tertio. Quando denique et dies intercalaris centesimo aliquo anno omittitur, et Luna aequatione indiget; vel neque dies intercalaris omittitur, neque Luna eget aequatione, hoc est, quando uterque annus, vel neuter aequandus est; consistendum est in eadem linea Epactarum Tabulae expansae, eademque Littera illi centesimo anno praefigenda, quae antecedenti anno centesimo apposita fuit. Ratio ex se patet.
Easdem regulas, supposita distributione vocis Biss. et Characteris Lunae tam simplicis, quam duplicis, ad latus dexterum Tabulae aequationis facta, sic breviter propono. I. Quando ad aliquem annum centesimum posita est sola vox Biss. aut solus Character Lunae, sive simplex, sive duplex; retineatur eadem Littera, quae apposita erat praecedenti centesimo. II. Quando ad aliquem annum centesimum nihil positum est, descendatur in Litteris ad