Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/635"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "''Vertex enim umbrae styli, qui monstrat horas, nunquam excurrit ultra lineam M G. Itaque quidquid supra ipsam est, resecari potest. At si fulcro seu patibulo uti velimus, elo...")
 
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 12: Line 12:
 
V. Locus et longitudo styli perpendicularis, item locus et altitudo styli patibularis, est ut in Orientali Horologio.
 
V. Locus et longitudo styli perpendicularis, item locus et altitudo styli patibularis, est ut in Orientali Horologio.
 
<center>Annotatio.</center><br>
 
<center>Annotatio.</center><br>
''Quae de recta M G, et hora duodecima dixi in praecedenti Horologio, dictatiam sunt o de recta N G, et hora duodecima hujus Horologii.''
+
''Quae de recta M G, et hora duodecima dixi in praecedenti Horologio, dictatiam sunt o de recta N G, et hora duodecima hujus Horologii.''<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 10:37, 14 February 2020

This page has not been proofread


Vertex enim umbrae styli, qui monstrat horas, nunquam excurrit ultra lineam M G. Itaque quidquid supra ipsam est, resecari potest. At si fulcro seu patibulo uti velimus, elongari possunt infra et supra lineam M G, quo usque lubet.

Annotatio II.


Hora duodecima potest inscribi Horologio, quia umbra tam a stylo perpendiculari, quam a patibulari, in meridie extenditur in infinitum. Potest tamen inscribi II 1/2 et 11 3/4.

PROPOSITIO II.


Delineare Horologium Astronomicum Meridiaum
Occidentale, ope Semicirculi, Quadrantis, ac
Regulae Sciathericae.
I. In plano Meridiano, Occidentem aequinoctialem directe respiciente, ac proinde declinante a Verticcali primario Occidentem versus gradibus 90, duc, ut antea, rectam A B parallelam Horizonti.
II. Fac arcum C D, in eumque ex C in D transfer altitudinem Aequatori, id est, sume gradus in casu nostro 42,et duc rectam A D F.
III. Elige punctum G, ac per ipsum duc perpendicularem H G I.
IV. Ex G utrimque transfer intervalla horaria vel rectae R S Quadrantis dexteri A D C, vel rectae D E faciei anterioris Regulae Sciathericae, modo in praecedenti §. dicto, ac per puncta inventa duc lineas horarias, parallelas lineae horae sextae H G I; numerosque horarum adscribe, ut Figura monstrat.
V. Locus et longitudo styli perpendicularis, item locus et altitudo styli patibularis, est ut in Orientali Horologio.

Annotatio.


Quae de recta M G, et hora duodecima dixi in praecedenti Horologio, dictatiam sunt o de recta N G, et hora duodecima hujus Horologii.