Difference between revisions of "Page:EBC 1621 07 06 2431.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Rome,6 ju�ll.1621. Bellarmin � Jean Arnoux S.J. 4931 / Admodum Reverende Pater. Litteras Reverent�ae Vestrae gallica scriptas non potai legare, nedum intelligere: et q...") |
|||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | Admodum Reverende Pater. Litteras Reverentiae Vestrae gallica | |
+ | scriptas non potui legare, nedum intelligere: et quidem cum essem Parisiis, et nihil fere haberem, quod agerem in longa illa obsidione,qua nos Rex Henricus Quartus premebat, conatus sum linguam gallicam perdiscere, sed nullo modo potui, propterea quod jam essem senio nimis propinquus: alioqui enim, cum essem junior Lovanii linguam Hebraicam, etiam sine magistro didici, et spatio unius hebdomadae docui unum ex nostris fratribus, ut facto ostenderem, a Sancto Hieronymo vere fuisse dictum, Blesillam Eustochii filiam didicisse linguam Hebraicam paucis, non mensibus, sed diebus. Rogo ergo Reverentiam Vestram, ut ad me latine scribat, ne cogar quaerere interpretem. Quod attinet ad studia mea, ea quamvis in palatio Pontificio degam, non sunt de negotiis publicis: nisi publica negotia appellare velimus,quaestiones de fide, de ritibus sacris, de intelligentia scripturarum, et aliis id genus controversiis, in quibus etiam antea extra palatium versabar. Sed si possem, libentissime me abderem in do mo novitiorum, ut me ad mortem jam vicinam diligentissime compararem. Valeat Reverentia Vestra, et pro me Deum orare non oblivisoatur. Romae die 6. Julii 1621. | ||
− | |||
− | + | [[Category:EBC_Proofread]] | |
− | |||
− | |||
− | |||
− | [[Category: | ||
[[Category:EBC_Letters]] | [[Category:EBC_Letters]] | ||
[[Category:EBC_Pages]] | [[Category:EBC_Pages]] |
Revision as of 11:41, 3 April 2020
Admodum Reverende Pater. Litteras Reverentiae Vestrae gallica
scriptas non potui legare, nedum intelligere: et quidem cum essem Parisiis, et nihil fere haberem, quod agerem in longa illa obsidione,qua nos Rex Henricus Quartus premebat, conatus sum linguam gallicam perdiscere, sed nullo modo potui, propterea quod jam essem senio nimis propinquus: alioqui enim, cum essem junior Lovanii linguam Hebraicam, etiam sine magistro didici, et spatio unius hebdomadae docui unum ex nostris fratribus, ut facto ostenderem, a Sancto Hieronymo vere fuisse dictum, Blesillam Eustochii filiam didicisse linguam Hebraicam paucis, non mensibus, sed diebus. Rogo ergo Reverentiam Vestram, ut ad me latine scribat, ne cogar quaerere interpretem. Quod attinet ad studia mea, ea quamvis in palatio Pontificio degam, non sunt de negotiis publicis: nisi publica negotia appellare velimus,quaestiones de fide, de ritibus sacris, de intelligentia scripturarum, et aliis id genus controversiis, in quibus etiam antea extra palatium versabar. Sed si possem, libentissime me abderem in do mo novitiorum, ut me ad mortem jam vicinam diligentissime compararem. Valeat Reverentia Vestra, et pro me Deum orare non oblivisoatur. Romae die 6. Julii 1621.