Difference between revisions of "Page:EBC 1616 09 04 1736.pdf/2"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:21, 6 May 2020

This page has been proofread


Neminem ad reformationem illam volumus astringere, sed tantum omnibus liberum fieri auctoritate apostolica ejusdem reformationis amplexum cupimus. Ut hoc impetrare cum confirmatione ejusdem reformationis possimus, ad Ill.mam et R.mam D.V. recurrimus. Illa potest miserum religiosorum ab instituti sui natione deflectentium statum perpendere, ac crudele nimis bellum, quod a falsis fratribus imminet iis qui inter exleges regulariter vitam instituere volunt. Illa potest commiseratione erga nos mota periculosum illud bellum a nobis avertere, impetrando a Sanctissimo Commissarios nostrates qui reformationem nostram examinent et confirment: quod alias nunquam fuit Ordini Praemonstratensi denegatum.
Si autem sua S.tas hoc praestare iterum recuset, articulosque reformationis Romae examinari velit, transmitto illos praemissis nonnullis ad majorem reformationis nostrae notitiam requisitis, meque totum ad longe lateque diffusi zeli vestri pedes prosterno, obnixe rogans ut ad expetitae confirmationis beneficium impetrandum se instanter impendere non gravetur. Rogabit pluribus lator praesentium e Monasterio nostro ad procuratorias Ordinis nostri in Romana curia obeundas a R.mo Generali nostro assumptus, quem Ill.mae ac R.mae D. commendatum esse magnopere cupio.
Ut autem intelligatur reformatio Monasteriorum S/tae Mariae Majoris Mussipontanae, Justimonti et Salinvallis, Ordinis Praemonstratensis notandum est p°, quod Ordo Praemonstratensis à S.to Norberto institutum anno 1120 habet regulam et constitutiones, secundum quas vitam regularem instituere dignetur.
Deinde quod regula sub quà militat ille ordo, est regula D.Augustini.
3°, Quod constitutiones distinguunt Ordinem Praemonstratensem a caeteris Ordinibus. Cum enim regula D.Augustini sit triginta net amplius ordinibus communis, mirum non est si regulae illi, qua ab illis triginta nos distinguimur, additae sint constitutiones quibus ordo noster ab illis distinctus esse dignoscatur.
4° Constitutiones Ordinis nostri fuisse olim austeriores quam nunc
---page break---