Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/307"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:05, 6 May 2020

This page has not been proofread


ad Oedipum nostrum remisimus, plura me quoque eorum, quorum certa notitia haberi non poterat, obmisisse, aut obscuriosa iusto saepius inculcasse, ut fert ipsarum partium affinitas summa, rerumque tractandarum difficultas, ut fert demum prima quaeque inventio, de qua non dubito usu venire mihi, quod mille aliis solet ut, usu, aetas, ratio scilicet semper aliquid apportent novi, sintque vulgato proverbio.[1]

Interim benevole et candide Lector si quae tibi antiquitatis hieroglyphica monumenta; si libri huius argumenti, si Gemme, Mumiae, Canopi, Idola, aut alia, in quibus huius generis Aegyptum redolentia symbola effigiata cernuntur suppetant. Pro cura qua bono Reip. Lit: promovendo tangeris, ea mecum, ut ea operi meo inserta sub nomine tuo publicentur, communi care ne graveris, memor illius Hebraici.
Addenti addetur, et subtrahenti subtrahetur.
Expertes enim sunt Musarum Ianuae invidia. Sic enim fiet, ut sicuti laboris mecum, ita et fructus sis particeps, ego verò tua opera fretus, verè dicere possim Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu si satura gregem suppliverit, aurem esto.

Finis Podromi
  1. in the text is "porverbio"