Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/81"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 16:07, 6 May 2020
Mandarinis accersiti; Variae erant variorum de hac inscriptione sententiae & opiniones, quae tamen in hoc quadrabant omnes, Legis videlicet magni, & veri Dei aliundè in Chinam quondam translati, promulgatique; interpretationem esse patres itaque in omnem animarum Deo lucrandarum occasionem intenti haec audientes, cum multum huiusmodi sacri monumenti interpretationem ad infamem & propudiosam Sinensium religionem confutandam ponderis habiturum esse existimarent. Adhibitis quibusuis linguae Sinicae peritioribus magistris, eam primo quidem è Sinico sermone in Lusitanicum translatam, deinde totius saxi inscriptionem fusioribus commentariis auctam, in universum Sinarum regnum, quo plures tanti boni participes esse possent, eo sanè animarum fructu, quo tota posteritas non immeritò gaudebit, evulgarunt.
Exemplum verò prototypi iuxta omnem dimensionem una cum fideli interpretatione huc Romam transtulerunt, ubi in hunc diem non sine intuentium admiratione in Bibliotheca Domus Professae Soc. Iesu, una cum interpretatione italica, quae Romae ex Lusitanica, ad instantiam multorum translata impressa fuit an. 1631 quam & nos modo latini iuris fecimus, omnibus spectandum proponitur. Est autem lapidis figura in modum parallelogrammi extensa,