Difference between revisions of "Page:EBC 1613 03 21 1273.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:00, 6 May 2020

This page has been proofread

Admodum Reverende Pater,
Accepi literas R.V. mihi multis nominibus gratissimas. Accepi simul et librum plenum eruditione, plenum pietate. Unum moleste tuli, quod R.V. ad me scribit quasi ad ignotum, cum fratres in Christo simus. Librum R.V. nondum totum perlegi, quoniam angustiis temperie in hac Urbe undique premer: sed ex ea parte, quam legi, coniecturam dd aliis partibus facio: et quemadmodum admiror gravitatem, et acumen, et facilitatem orationis R.V. sic stomachum quasi movit garrulitas biliesi senis, quem non pudet nihil dicendo tam multa effusine. Utinam aperiat illi Deus oculos mentis, ut vel in hora undecima recipiscat. Oro ex corde Deum, ut tam bonum operarium, qualem esse intelligo Patrem Adamum Contzen, Ecclesiae suae et Societati nostrae diutissime servet incolumem. Vale Pater optime, mei memor in sanctis precibus et sacrificiis suis. Roma, die 21 Martii 1613.
R.V.
frater et servus in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus.
---page break---
Admodum Rev.do Pri Pri Adamo Contzen, Societatis Iesu.
Moguntiam.