Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/133"
ViscontiPaci (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 13:55, 6 May 2020
rem apertam facio. Eo tempore quo novas terrarum plagas maritimo cursu Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate ferebatur Presbyteri Ioannis nomen, dicebatur enim esse Imperator potentissimus, multorum Regnorum dominus, Religione Christianus, quo tamen esset loco erat incognitum. Ergo cum Petrus Covillanius, quem Ioannes II. Lusitaniae Rex ad eum principem per mare mediterraneum primum, terrestri deinde itinere investigandum miserat; in Asiatica India ad quam devenerat, audisset, in ea Aethiopia quae sub Aegypto est, principem quendam esse, longe potentissimum, qui Christianam profiteretur Religionem, ad ipsum se contulit; cumque multa apud ipsum reperisset, quae de vero Presbytero Ioanne constanti fama apud Europaeos percrebuerant, credidit illum esse, qui Presbyter Ioannes dicebatur; hic igitur[1] primus fuit, qui Abyssinum Imperatorem eo caepit nomine appellare, Eum deinde caeteri imitati, qui consequentibus annis Aethiopiam sunt ingressi, eundem errorem in Europam facile invexere. Cum itaque de Presbytero Ioanne loquimur, Abassinum Imperatorem nequaquam intelligimus, cum praeter quam, quod ab Asiatico, toto coelo eius Imperium sit dissitum, nulla quoque in Chronologia Regum Aethiopiae, ut ex ea patet, quae in Vaticano latina habetur, de eius aut ex
- ↑ nel testo originale vi è un errore di stampa