Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/208"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/208 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/208: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
ViscontiPaci (talk | contribs) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | Porro cum nihil in rerum natura stabile, nil firmum, sed omnia fluxa reperiantur et fallacia; mirum sane non est; si sicut in omnibus aliis linguis, sic et in Copta successu temporum maximae mutationes contigerint. Nihil enim mutationi magis obnoxium esse, quam linguas, tum alii, tum praeclare admodum in historia Latinitatis sacrae ostendit pereruditus P. Melchior Inchoferus, quin et omnia Occidentis Regna id abunde demonstrant. Quis enim hodie noverit antiquam Hetruscorum linguam? Quis Saxonum wandalorum, caeterarumque Gentium antiqua ab hodiernis facile discernat idiomata? Certe quantum Hetrusca et Latina lingua hodierna recesserit ab antiqua, inscriptiones monstrant, tum tabulae Eugubinae, antiquis Hetruscorum literis et lingua scriptae, magis ad Hebraicam dicendi rationem, quam Latinam accedentes; tum rostratae columnae nulli hucusque plene exploratae. Quantae etiam linguarum corruptelae e finitimo diversarum Gentium conventu exoriantur, nos docent Itali, Galli, Dalmatae, Istri, Slavones finitimi Germaniae, quarum dialectus adeo ex harum nationum idiotismis confusa est, ut plerique lingua promiscua loquentes, nihil loqui videantur. Poenorum quoque antiqua lingua tantum ab Hebraica et Syra cum quibus eadem erat, teste Hieronymo, degeneravit; ut vix dignosci possit. Quemadmodum e |
Revision as of 09:40, 29 March 2018
Porro cum nihil in rerum natura stabile, nil firmum, sed omnia fluxa reperiantur et fallacia; mirum sane non est; si sicut in omnibus aliis linguis, sic et in Copta successu temporum maximae mutationes contigerint. Nihil enim mutationi magis obnoxium esse, quam linguas, tum alii, tum praeclare admodum in historia Latinitatis sacrae ostendit pereruditus P. Melchior Inchoferus, quin et omnia Occidentis Regna id abunde demonstrant. Quis enim hodie noverit antiquam Hetruscorum linguam? Quis Saxonum wandalorum, caeterarumque Gentium antiqua ab hodiernis facile discernat idiomata? Certe quantum Hetrusca et Latina lingua hodierna recesserit ab antiqua, inscriptiones monstrant, tum tabulae Eugubinae, antiquis Hetruscorum literis et lingua scriptae, magis ad Hebraicam dicendi rationem, quam Latinam accedentes; tum rostratae columnae nulli hucusque plene exploratae. Quantae etiam linguarum corruptelae e finitimo diversarum Gentium conventu exoriantur, nos docent Itali, Galli, Dalmatae, Istri, Slavones finitimi Germaniae, quarum dialectus adeo ex harum nationum idiotismis confusa est, ut plerique lingua promiscua loquentes, nihil loqui videantur. Poenorum quoque antiqua lingua tantum ab Hebraica et Syra cum quibus eadem erat, teste Hieronymo, degeneravit; ut vix dignosci possit. Quemadmodum e