Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/214"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/214 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/214: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|
(No difference)
|
Revision as of 10:12, 21 March 2018
modi abditos Thesauros pellustrem, et si minus eos exportare possim; saltem Alcmaeonis more me in ijs volutem, atque humeris, sinu, calceis quantulum licet conueham. Eo studio instigatus, Coptae quoque linguae, seu antiquae Aegypticae, una cum Hieroglyphicae vetustate temporum deperdite disciplinę instaurationem, molior; in quo negotio si non omnia ad desideratam perfectionem perduxisse videar, satis tamen fecisse censebor, primus hanc glaciem tentasse, alijsque ad ulteriùs inceptum iam opus promovendum, viam monstrasse, Quod si hìc spes me quoque sesellerit; certè nil restare video nisi ut laudem in conatu reponam. Sed haec forsan fusiùs quàm par erat, prosequutus sum. Quare linguam Coptam prosequamur, quae, si Hebraicam excipias cum non immeritò linguarum antiquissima sit; nemini quoque dubium esse debet, ex eius instauratione ingentê oriri posse tùm literis tùm Ecclesiae utilitatem et emolumentum. Literis quidem, cum eius ope innumera atque obscurissima antiquitatis mysteria, ac praesertim in Hieroglyphicis obeliscorum, notis abdita; quêadmodum ex ijs, quae in Oedipo nostro AEgyptiaco prodemus, apparebit; Libros enim ex omni facultate et scientia hac lingua conscrptos esse, adeò certum est, ut ad hoc probandum nulla alia authoritate opus sit,