Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/201"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic

Revision as of 16:50, 17 January 2018

There was a problem when proofreading this page


De affinitate Linguae Coptae, sive Aegyptiacae ad Graecam, eiusque corruptione successu temporis facta


Propinquitas, quam Copta seu antiqua Aegyptia ad linguam Graecam obtinet, ea est; ut, num haec ab illa, an ab hac illa profluxerit, dispici vix possit. Unde non male eam antiquissimam Graecam dicere possemus. Verisimile enim est, Aegyptiam una cum literis a Cadmo et Phoenice post Deucalionis diluvium, si Plinio et Eusebio credimus, in Graeciam primum transportatam, ibidem filiam, nempe linguam Graecam peperisse; Imo Graecos quoque ab Aegyptiis per literas numerandi rationem accepisse, satis ostendit litera Copta , quae sicut sextum in ordine literarum obtinet, ita senarii quoque index est. Quam et Graeci in hunc diem pro figura senarii usurpant, aliumque extra numeros usum non habet. Quod signum luculentum est linguam Aegyptiam in Graecia novam Coloniam instituisse; quae postea sensim exculta, brevi ingentia incrementa