Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/91"

From GATE
Page statusPage status
-
Proofread
+
Validated
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
meritis conferuntur: aedificia sunt grandia: ''(verbo)'' regnum celebre est poësi, et bonis moribus.
 
meritis conferuntur: aedificia sunt grandia: ''(verbo)'' regnum celebre est poësi, et bonis moribus.
<br/>7. Docào, cum, filius Taì cùm, gubernacula regni adiit anno Domini 651. ''(continuando Author Kìm Cìm haec dicit)'' Caò vim magnus Imperator minime virtutibus Avi sui degener, novit cum honore continuare intentum Avi sui, et dilatare et honorare res patris sui, praecipiens in omnibus provinciis fieri ecclesias, unaque honorans Olò puèn titulo Episcopi magnae legis, quae gubernat Regnum Chinae. Tum lex Dei promulgata est per decem provincias ''(quibus Sinense Regnum continebatur et regnum summa pace fruebatur:)'' Ecclesiis replebantur omnes urbes, et domus felicitate Evangelii florebant.
+
<br/>7. Docào, cum, filius Taì cùm, gubernacula regni adiit anno Domini 651. ''(continuando Author Kìm Cìm haec dicit)'' Caò vìm magnus Imperator minime virtutibus Avi sui degener, novit cum honore continuare intentum Avi sui, et dilatare et honorare res patris sui, praecipiens in omnibus provinciis fieri ecclesias, unaque honorans Olò puèn titulo Episcopi magnae legis, quae gubernat Regnum Chinae. Tum lex Dei promulgata est per decem provincias ''(quibus Sinense Regnum continebatur et regnum summa pace fruebatur:)'' Ecclesiis replebantur omnes urbes, et domus felicitate Evangelii florebant.
<br/>8. In hoc anno dicto Xim liè ''(qui tum annus Domini 699.)'' Bontii Pagodum sectatores suis usi viribus extulerunt voces ''(id est blasphemarunt nostram sanctam legem)'' in loco qui dicitur Tum cieũ ''(erat is forte in provincia Honan.)'' et in fine huius alterius anni dicti Sien tieñ ''(qui respondet anno Domini 713.)'' quidam privati homines in Sienò, quae erat antiqua Regia Veñ Vam in provincia Xeñsi ausi sunt nostram sanctam legem sannis, ludibrio, et vituperio proscindere.
+
<br/>8. In hoc anno dicto Xim liè ''(qui tum annus Domini 699.)'' Bontii Pagodum sectatores suis usi viribus extulerunt voces ''(id est blasphemarunt nostram sanctam legem)'' in loco qui dicitur Tum cieu ''(erat is forte in provincia Honan.)'' et in fine huius alterius anni dicti Sien tieñ ''(qui respondet anno Domini 713.)'' quidam privati homines in Sienò, quae erat antiqua Regia Ven Vam in provincia Xeñsi ausi sunt nostram sanctam legem sannis, ludibrio, et vituperio proscindere.

Revision as of 14:47, 22 January 2018

This page has been validated


meritis conferuntur: aedificia sunt grandia: (verbo) regnum celebre est poësi, et bonis moribus.
7. Docào, cum, filius Taì cùm, gubernacula regni adiit anno Domini 651. (continuando Author Kìm Cìm haec dicit) Caò vìm magnus Imperator minime virtutibus Avi sui degener, novit cum honore continuare intentum Avi sui, et dilatare et honorare res patris sui, praecipiens in omnibus provinciis fieri ecclesias, unaque honorans Olò puèn titulo Episcopi magnae legis, quae gubernat Regnum Chinae. Tum lex Dei promulgata est per decem provincias (quibus Sinense Regnum continebatur et regnum summa pace fruebatur:) Ecclesiis replebantur omnes urbes, et domus felicitate Evangelii florebant.
8. In hoc anno dicto Xim liè (qui tum annus Domini 699.) Bontii Pagodum sectatores suis usi viribus extulerunt voces (id est blasphemarunt nostram sanctam legem) in loco qui dicitur Tum cieu (erat is forte in provincia Honan.) et in fine huius alterius anni dicti Sien tieñ (qui respondet anno Domini 713.) quidam privati homines in Sienò, quae erat antiqua Regia Ven Vam in provincia Xeñsi ausi sunt nostram sanctam legem sannis, ludibrio, et vituperio proscindere.