Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/123"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/123 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/123: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(No difference)

Revision as of 10:14, 21 March 2018

This page has been proofread


Tebeth, Zinegae, Bukchari, (lege Buccara) usque diarusa (lege Adiarochosa) Ariachosiam usque; huic vicina urbs, est omnes alias urbes magnitudine superans, pene divina, non est sicut illa sub Caelo, in qua omnia bona reperiuntur. Quae sane alia esse non potest; nisi Cambalu; quam vicinam Regno Tebeth omnes paene constituunt Geographi relationem Pauli Marci Veneti secuti, quibus omnibus ea congruunt, quae de Regno Tebeth, eiusque maxima urbe Chaparangue, atque de monumentis religionis a Christianis quondam ibi relictis refert P. Antonius Andrada Lusitanus e Soc: IESU, qui cum incolas eius Religione Christianos inaudisset, e Regno Mogor anno 1624 plenam laboris difficultatisque in id expeditiovem suscepit. Id autem unum e magnae Cathaiae regnis asserit; Cathaiam autem, totam illam Asiae partem complecti, quam extra Imaum montem Ptolomaeus collocat, Seriam antiquitus dictam, quam ab ortu terminant Oceanus, et China; Gangis fontes, Caucasi iuga, Parapanisus, et Aria a meridie; ab occidente tota intra Imaum coarctata Scythia; a Borea denique Oceanus Hyperboreus. Unde patet totam illam Tartariae magnae plagam extra Imaum siram nomine Cathaiae, aut Regionum Iagog, et Magog intelligi. Ostendit hoc clare supra citata Geographia Arabica,