Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/10"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/10 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/10: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|
(No difference)
|
Revision as of 10:14, 21 March 2018
obfirmassem[1], privataque delectatione contentus illud Antigenidae usurpassem: Intus mihi cano et musis. Nam quod nonnulli commemorabant, vestigium aliquod relinquendum esse, quo me posteritati vixisse testarer; ne totus morerer, magnaque pars mei vitaret libitinam; nihil admodum me commovebat, cui sola nominis immortalitas nimis exile praemium tantorum laborum semper est visa. Memineram etiam praeclarè illud à Severino Boetio, sapienterque pronunciatum.
Mortalis aura Numinis.
Cum sera vobis rapiet hoc etiam dies
Porrò si gloriae posteritatisque recordationi velificandum est, aliud à Propheta Regio viris Religiosis aequor aperitur, ut assidua nimirum virtutum solidarum, exercitatione, atque apparentium bonorum contemptu, numquam interituram nominis immortalitatem consectentur: in memoria enim aeterna iustum fore, divino illus vaticinio, multo iam ante didiceram. Plus igitur aliquantò eorum rationes videbantur momenti, qui neminem sibi uni natum esse contendebant; ac proinde quae quis talenta a Deo O.M. sibi concredita affectus
- ↑ Forma sincopata di 'obfirmavissem'.