Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/259"

From GATE
 
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/259 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/259: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(No difference)

Revision as of 10:13, 21 March 2018

There was a problem when proofreading this page


situ referat, prosperitatis symbolum apud Aegyptios fuisse, tritum est ex historia Antiochi Soteris, qui contra Galatas decertaturus, huius symboli vexillis impositi subsidio, de quo faciendo in somno monitus fuerat, insignem victoriam reportasse fertur. Quadratum autem ex altera parte nihil aliud quàm μονόγραμμα nominis Kanub hoc est Canopi esse ostendunt literae , quae omnes in dicto monogrammate continentur. Et ratio scribendi fuit Aegyptiis propria, ut alibi dicetur. Atque hisce duobus symbolis Canopi Numinis contra ignis flammarumque nocumenta prophylacticam imaginem adhibenda esse, ἱερογλυφικῶς, significarunt. Literas verò singulis vasis canalibus appositas Coptas esse, alia quidem ad id probandum authoritate opus esse non arbitror, nisi parallela quadam dictorum characterum inter se facta comparatione, quam Lectori relinquo ex hac tabula iudicandam.