Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/118"
Visconti03 (talk | contribs) |
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/118 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/118: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
(No difference)
|
Revision as of 10:13, 21 March 2018
multò ampliorem per Asiaticos, Scythas, Massagetas, Seres, et Paronomisadas, vicinosquè circùm effusam populos; Sinarumquè Regno à meridie, et occasu conterminam, cui, et Cathai nomen fuerit, et in qua is, de quo nunc agitur Presbyter Ioannes maiorum nostrorum aetate principatum tenuerit, quam Scythiã extra Imaum Ptolomęus, Paulus Marcus Venetus Imperium magni Cham, sacrae verò paginae, teste Aria Montano Gog, et Magog appellant de quibus, et Sibylla.
Αἳ σοι Γώγ, καί ωᾶσιν ἑφεξῆς ἅμα Μαγώγ, Μαρσών ἠ δ'Αγγονὅσασοι κακά μοἵρα πλάζε.
Haec tibi Gogque; Magoque; aliisque; ex ordine cunctis. Marson atque; Angõ tibi quot mala fata propinquant.
Hanc autem Scythiam veram Cathaiam esse plurima monstrant indicia, de quibus et Geographia arabica, per 4 integra climata posteriora tractat, traditquè hominibus, animalibus, minerisquè refertam, Christianis florentem, ac immensis Caucasi districtibus circumvallatam, dictam Iagog, et Magog ita enim part. 9. clim. 5. lin. 21. refert.