Difference between revisions of "Oratio contra Mahomettem, et eius sectatores"
(→21) |
(→33) |
||
Line 134: | Line 134: | ||
=== 33 === | === 33 === | ||
+ | mahometanae, quod videndo mahomettem sine doctrinae diademate sub pedibus prostrato, posuit etiam suum apud illud primi domini fictae doctrinae; quod pariter. Unumquodque ex illis mahomettanis animalibus in profundum eundem locum descendens similiter sine aliquo discursu imitatur ita ut appareat: Mors peccatorum pessima<ref>Mors peccatorum pessima. Psalm 33:22</ref>: Ò bone deus quid de his ego dicam? Qui videntur homines, sed verissimè sunt animalia? Supra hos illae minae infallibiter à Deo Prophetam factae ceciderunt: fiat via illorum tenebrae, et lùbricum: quis igitur negare potest, Mahomettanos esse caecos, insanos, atque bestias, ut supra dictum est? certissimè omnes illorum | ||
=== 34 === | === 34 === |
Revision as of 09:09, 9 May 2017
Text within the manuscript APUG 1060 IV, pp. 1-44.
1
Oratio contra Mahomettem, et eius sectatores. Scripta à Patre Balthassare Loyola Mandes Societatis Jesu 1665.
Nec in caelo, nec in terra aliquid nobilius excellentius sublimius et maiori laude dignum, quam perfecta veritas quæ non est nec thesaurorum nec divitiarum copia neque aliud quod ab hominibus terræ amatoribus, in maxima æstimatione habetur. Ipsa non tantum dicenda est vitæ magistra affectuum ductrix, Lux mundi, sol cæli, et filia divinitatis, verum etiam ipse idem deus, sic Christo domino affirmante: ego sum via, veritas et vita
2
e contra verò, quid, bone Deus! dicere possum de falsitate, veritatis inimica, damno universo mundi, miseria filiorum Adæ, partu peccati, et ruvina Dæmonum? Sufficiat quidem mihi dicere ipsam caput esse malorum omnium, et à Dæmone natam, qui est verus mendacij, atque falsitatis Pater. Quamobrem vehementer exopto, et quidem cum ratione, nunc meum animi sensum ostendere, circa veritatis laudem, atque falsitatis dedecus; Scilicet de veritate Christi sermo erit et de Mahomettis falsitate. quod ut clarius, ac facilius mihi dicenti, probabo
Quemcunque sectatorem Mahomettanæ
legis, quæ est tota falsitas, vivere inter
tenebras erroris, Nec salutem consequi
posse, nisi per legem Domini nostri Jesu
Christi.
Sit igitur meæ orationis tripartitum argumentum
3
1. Falsitas Mahomettanæ legis;
2. intenebris vita sequaciu. illius;
3. et Lex Christi sola unicam medium ad salutem
Incipiamus igitur à primo capite, in quo infallibiliter, de favente, explicanda est Mahomettanæ legis falsitas; quod mihi facilius ad hoc praeparato continget ex illis verbis Principis philosophorum Aristotelis: Bonum ex integra causa, malum ex singulis deffectibus: nempè ut aliquid exornari hoc altissimo nomine bonitatis possit, debet in omnibus partibus præseferre bonitatem ita ut nulla sit mala pars: Nam cum habere aliquam partem malo plenam, quamvis cœteras partes bono perornatas habeat, sine dubio appellari bonum non potest: Quemadmodum si fructus
4
aliquis veluti malum punicum, aspectu pulcherrimum oculis obijciatur, cum sit coronatus fructuum rex, et tamen solum ex aliqua parte fructus ille maculatus sit, non integra bonitatem servat: Ita pariter si verum est, veritatem partecipare de genere boni, clarissimè constat, quod ipsa veritas ex omnibus partibus lumen suum omni tempore undequaque profundere debet, ita ut si ex una tantum parte tenebras aliquas errandu dispergat, non amplius decoranda sit nomine veritatis, sed potius omnibus apparebit sicuti tenebrosa falsitas, quæ semper de genere mali derivat. Nunc verò si aliquid vocari malu ac falsu potest, cum aliquam partem admixta habet malitia atque falsitate; quid de illo dicendum, quod ex nullo capite bonitatem nullam, aut veritatis lucem videntibus ostendit? Nonne igitur mea supra dicta sententiam iurè
5
merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana esse? enimuerò non solum falsam esse, sed etiam totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem posse; clarissimè in hac mea oratione comprobabitur. Ecce igitur, ut ad particularia descendamus; dixit dæmonis socius Mahomettes, ut Mundo fraude propinaret, propter sua merita Deu universæ terræ legem Mahomettanam dedisse, quia erat suavior alia tradita moisi, et à Christo Domino delata, cum homines non possent iugum istius primæ sufferre. Ò præclarum mendacium! Dicit ulterius hic pessimus vir, neminem ad æternam salutem pervenire posse, etiam si quam perfectissimè antiquam legem tum Moisis, tum Christi observaret. Cogitemus autem aliquantulum quænam asperitas fuerit antique legis, et quænam suavitas in mahomettana inveniatur. Ergo nè fuerunt
6
7
ista lex? quomodo potest unquam esse suavis, dum ipsa undique parit tot amaritudines, atque gravissimas aerumnas non solum corpori, verum etiam animae Quaenam maior miseria videtur, et gravior, quam debere aut Mahomettanam legem coactè recipere aut mortem subire crudeliter inflictam? Quaenam suavitas in lege, quæ exigit à sequacibus, ut abluant quinquies in die, non tantum caput, manus, pedes, sed etiam aliquas partes corporis inter frigidas aquas, ac plurias etiamsi hyeme, et media nocte frigidissima? Nunc nonnè sufficeret hoc Mahomettis solemnè mendacius ad falsificandam ipsius legem, si ex uno capite malum, videlicet falsum
8
probari potest? Attamen ut clarius ostendatur praedicta falsitas, non desunt profecto quamplurima similia mendacia, et quidem maiora, quae cum omnibus sit notum esse innumerabilia, ideo aliqua solum obiter tangam, ut lectores huius orationis de illis manifestè certiores faciam. Ecce igitur dicit falsissimus ille pessimusque Propheta, quod cum ad huc esset in terris, ad eum descendit de caelis civis Angelicus equitans supra mulum, et cum eo erat asinus luce confectus, ut posset instar fulguris corruscantis Mahomettem supra ipsum in caelos trahere; antequam verò hoc fieret, ille Angelus habens præmanibus
9
poculum aureum Dei gratia plenum, statim cor Mahomettis accepit, et, purgavit, demum iterum atque iterum in eum induxit gratiam, quam ferebat in vase; hoc facto ambo caeperunt ad primum caelum ascendere, ubi statim ostia caeli aperta sunt: Tunc habitatores caelestes Angelum interrogaverunt, quis esset respondit, se esse Gabrieli deinde quis esset illes socius, qui secum erat? respondit esse Mahomettem; et statim omnes caelestes in eo primo caelo exclamaverunt, salve Mahomettes; o felicem adventum! deindè ingressi ambo invenerunt Patrem Adam, qui occurrit eis. Post mutuas salutationes, et notitiam Adami traditam
10
Mahometti, dixit ille, salve o filj Sancte, et Propheta magne. Hoc facto evolaverunt ad secundum caelum, ubi facta interrogatione reddita responsione, et habita salutatione sicut in primo caelo factum est ipsis obviam venit Jesus Christus, et Joannes Baptista et illico gaudentes dixerunt, salve noster frater, et Propheta Sancte. In tertio caelo inventus est Joseph castus; in quarto Elias. In quinto Aaron. In sexto Moises; in septimo Abraham: et in singulis caelis evenit totum id, quod contigerat in primo; ò quàm gravia sunt haec mendacia! tot sunt, quot verba: supersunt verò solemniora. Secutus igitur hic pessimus vir iter suum cum eodem spiritu caelesti intravit in quandam terram fluentem lacte, et melle, ubi exundabant quattuor flumina, manantia melle, lacte, vino, et aqua purissima. Tunc Mahomettes pro
11
12
Regressus quater ad Deum ita semper ut dictum est consulente Moise, qualibet vice minutis decem decretus demum est numerus quinque in die orationum. Relinquo alia quam plurima mendacia similia his, quae iam praedicta sunt, quia si mihi placeret, ac tempus permitteret sequi mendaciorum Mahomettis narrationem, finem nunquam invenirem. Attamen praetermitto quod alij cogitent quanta, et quam manifesta sint omnibus, non tantum ista, sed etiam reliqua, quae superessent commemoranda; sic volui solum supra dictam narrationem falsitatis instituere, quamvis aliquantulo longiorem, ut inde perspicuè omnibus fondamenta Mahomettanae legis falsissima apparerent; ex quibus argumentari possunt omnes
13
quàm fragilis esse Mahomettis debeat tota aedificatio, dum ipsius fundamenta sunt adeò infirma. Quod si verum est illud quod initio meæ narrationis dixi, non nè affirmari potest Mahomettis sectam fictam esse? Quandoquidem ut cognoscatur aliquid fraudibus plenu, sufficit unam tantum partem fraudibus repletam esse. Quid igitur si omnes parteserrorem ostendant? Ò quia bene possem ego undique, et ex omni capite Mahomettis falsitatem maledictam patefacere ad talem sectam ostendendam, non solum falsam, sed totam falsam, immo meram falsitatem. Fortasse verò dicet aliquis, quomodo affirmasti Mahomettis legem esse totam falsam, si multa in ea,
14
ut constat ex Alcorano, verissima perscripsit? hoc infallibiliter negari nó potest, sed videndum est, utrum quidquid veritatis in illo libro invenitur, sic mahomettis propria doctrina, an verò sit aliena: Quando ipsius propria erat ea doctrina veritatis, quam solus Deus docuerat populum Israel electum, antequam ille pessimus, ac perfidus vir nasceretur, cui bonum fuisset si nunquam natus esset? Quidquid igitur veritatis ille protulit, furatus est à fidelium sacris libri, atque debet autori ipsius veritatis solùm adscribi nó homini tantum mendaci, cum à seipso nihil nisi mera mendacia mundo narraverit. Simili modo fieri aliquando solet quam aliquis rusticus
15
vestit seipsum purpureo paludamento, ex suum caput corona regia præcingit ostentans cora omnibus Regis personam, ita uta apud illos non cognoscentes tamquam verus Rex habeatur, apud alios verò cognoscentes non solum illudatur, et irrideatur propter suam fictionem, qua simulabat se regem, sed etiam propter ipsius rusticitatem, immò multo magis propter suum latrocinium, quo sibi ornamenta regia impudenter usurpaverat. Similis certissimè huic dici potest Mahomettes, cui cóntigit se ispsum perornare pretiosissimis Sacrae Scripturae Thesauris, et
16
caput suum coronare inaniter diademate Regu universi orbis, qui sunt Dei Prophetae. Sed quid? Apud suos sectatores, qui eius conditionem optimè nó cognoscunt, verissimè primus caelorum Princeps creditur; apud verò Christi fideles satis bene cognoscitur falsus Rex, et rusticus nó suis propijs ornamentis ditatus, sed alienis, ita ut dignus sit omnium irrisione. Ò te infelicem, ò te pérditum, ò te miserum Mahomettem! quid tibi prodest coram hominibus propter tuam falsitatem te lucratum fuisse quidquid tuo dominio in hac vita occupasti, dum tandem sic animae
17
tuae detrimentum passus fuisti? Quid tibi prodest furatum esse quidquid à Sacris paginis clam abstulisti, dum hoc tempore, et per futura saecula debes inter tot aerumnas iacere? Quid tibi prodest apparuisse Mundo sub veste, et tegumento ovis, du eras lupus rapacissimus, ut sub tali forma posses tot animas tecum ad foveam infernalem pertrahere? Si esset verum te ad caelos ascendisse iuxta tuum dictum, quomodo igitur intra abyssum inferni profundissimum cecidisti? ex hoc unus quis ques falsitatem tuamintelligere potest, dum per tuam maximam superbiam te extulisti super omnes, etiam Luciferum, cum sine verecundia et
18
timore sequacibus tuis sic manifestasti, quod Deus quotidiè et semper tibi reverentiam inferebat; et ipsi sequaces, dum à te talem fictam doctrinam didicerunt, quotidiè pro suis coronis recitant haec eadem verba, quibus explicant sensum tuae superbie: videlicet: Deus omnium reveretur Mahomettem, et suos sequaces sicuti fecit erga Abraham et eius posteros - ò pulcherrimum orationis modum qui statim non solum mutat hominem in Daemonem sedim pessimum spirituum omnium; Daemon solum tentabat se aequalem Deo facere, et hic pessimus, ac perfidus vir noluit Deum continuò sibi honorem conferre. Verum tamen est ò Mahomettes, qui iam in domò perditionis inter tot calamitates assiduè versaris
19
quod sufficit quid quid de te usque ad huc dictum est, quia longum tempus tecum sic frustra consumpsi, et optimè scio totum tempus vitae meae nó futurum sufficiens ad explicandam minimam frandis tuæ partem. Ideoque omnia derelinquo, ut dem operam tuorum eruditioni sequacium, qui propter te in tenebris viventes debent propter amorem dei revocari ad lucem:
2. puntum.
In tenebris enim est vita
mahomettis sequacium.
Prosequamur igitur proprium sensum propositionis nostrae secundo loco expositae, dum relinquimus modo mahomettem, ut veritate dei sequaces illius clarissimè
20
lluminari possint.
Si verum est, ut est certissimum, quod à Christo domino summa, et infallibili veritate dictum est, videlicet: Qui ambulat in tenebris nescit quo vadat[1]; Quid ergo de evidentissimis tenebris Mahomettanae falsitatis sit dicendum, perquam sunt decepti tot populi ferè innumerabiles, currentes per via tenebrarum? Quare verò per viam tenebrarum sine ulla utilitate istæ gentes continui ambulant, nisi quia produce caecum mente habuerunt? Quam benè ad rem nostra universo orbi Salvator mundi magister omnium Jesus Christus manifestavit, quod: si caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt[2]. Simili modo caeci mendicantes facere solent, qui continuè
21
solis lumine carentes incipiunt iter peragere sub ducatu primi caeci dicentis illa Isaiae sententiam: e dúcam caecos per viam[3] et invicem successiuè funem manu tenentes, quem unus quisque retro porrigit venienti omnes in aliqua foveam praecipites cadunt, quia erravérunt caeci in plateis[4] dum dux supremus caecorum primo loco praecipitium invenit, ita ut unus post alium illùc cadat, absque eo quod advertat, quid mali praecedenti evénerit. Quis est iste maximus dux cæcoru? nisi mahomettes cui conveniunt illa Actuum Verba; Eris caecus non videns solem[5]: et qui carens lumine solis iustitiae Salvatoris mundi multos sequaces ad se traxit, et fune suae
22
doctrinae obstrinxit, ut omnes ipsum sequentes successiuè in inferni lacum sine ulla proprij damni, aut alieni notitia caderent, quò ipse Mahomettes primus ceciderat.
Ò bone Deus, quid de illorum ignorantia dicere possim! Propter quam nó licet discurrere illis, nec veritatem investigare, sed solum impudenter occidere quemcumque ostendere incipientem suis verbis aliquam propositionem, ut luce veritatis illorum caecitas illuminetur: eo ferè modo, quo in Romana Urbe in pervigilio divi Petri Apostolorum Principis homines stulti, et insani associati ire solent, ita ut bini simul colligati post tergum primi antecedentis, retro trahant agmen longum stultorum ex utraque parte
23
procedentium; quotempore custodes circumquaque cursitant, et invigilant tenentes praemanibus aliquam virgam, ut insani pro timore quieti procedant.
Si aliquis me curiosè interroget, quinam sint tot homines insani simul colligati procedentes; respondebo esse Mahomettanos, qui omnes trahuntur à Mahomette et Sergio socio eius[6] per viam perditionis, in qua positi custodes, nempè legis pestiferae doctores cum auctoritatis virga semper vigilant, ut contra illorum insaniam sequaces os non Aperiant. Quod autem peiuset, si aliquis ob pietatem erga illos deliberaret aliquam
24
medicinam, ut eorum insania curetur, tradere, statim se ostendunt incurabiles, dum credunt optima sanitate perfrui, et dominatores esse tum in caelo, tum in terra. Quot numerari possunt insani, qui huius modi pro eorum stultitijs cognoscuntur; aliqui enim dicunt se reges, alij Imperatores, alij sapientissimos in omnibus alij, demum Pontifices in sublimi dignitate constitutos esse. Similiter verò in illis, de quibus sermo est, videtur quotidiè accidere, qui nunquam accipere in medicina volunt Christi Sanguinem, quo universus orbis Sanatus est, imò contra illos insurgunt, cupidos hoc Divinum remedium afferendi, nec etiam voluntatem ostendunt audiendi quid contra ipsos dicatur, dum credunt veram salutatem nó alia via
25
quam propria lege obtineri, atque in caelo, atque in terra dominari, profitens solum dicendo: Quod, Unus tantum sit Deus et Mahomettes eius Propheta iuxta huius pessimi viri doctrinam, dominos esse caelorum atque terrarum. Quod si aliquis scire velit quanam in Re particulari magis eorum stultitia, elucescat, breviter meum est de hoc omnibus notitiam dare; nam plerique se quotidie praedicant tamquam reges iurando in capite suo fidei regiam coronam tenere; alij autem se ostentant Imperatores dicendo: sumus dominatores multorum regum, qui sub nostro dominatu omni tempore nostris nutibus obediunt; quamobrem ad nos homines accurunt, ut aliquid
26
auxilium erga eos à nostris regibus impetretur. Alij verò se venditant instar sapientissimorum totius orbis, dummodo sedentes in sublimè cathedra inter augusta templa, sciant aliquantulum eoram hominibus aliquem librum perlegere, et quidem ob auditorum maximam ignorantiam eo plausu, ut beatus ille ab omnibus existimetur, qui huiusmodi è sede descendentium manum fuerit osculatus, cum nemo nisi manibus antea benè ablutis ipsorum vestem tangere possit. Alij tandem, qui sunt oriundi à regio sanguine et iam in solio regio constituti liberè dicunt, iuxta Alcorani doctrinam, se dei Vicarios in terra esse. Verum qui
27
optime cognoscit Mahomettanos, non solum eos caecis ac insanis comparat, sed etiam animalibus, quibus nó est intellectus: et inter omnia illis praesertim, quae operantur iuxta ea, quae vident sine capacitate ac intelligentia factorum: huius modi sunt simiolae ita ut ab antiquis tales dictae sint à simulando, et imitando; quod in primis Pater generationis humanae Adam approbavit illas dicendo haebraice Coph: ut magis constabit ex infra narrandis. Africam versus quidam homo iter faciebat, qui arcam ligneam pileis rubris, et rotundis de more Africanorum plenam ferebat; malo eius auspicio fortè ex improviso
28
cum pluisset, ita ut praedicta arca satis madefacta esset, constitit in proxima sylva si quid damni foret, visurus. Aperta igitur arca, et pileis insolatis ponens unum in capite se recepit subarborem umbrosam; interea propter defatigationem cum esset correptus à sommo, venerunt quam plurimae simiolae, quarum singulae acceperunt pileum rubrum soli expositum, et cooperientes caput illo in cacumina arborum ascenderunt. Post haec expergefactus viator locum pileorum, nó pileos invenit. Quaenam esset tunc temporis afflictio eius viri pauperis, relinquo unicuique considerandum. Perterritus ille miser oculos undequa que per proxima
29
nemora convertere incepit; demum non invento fure in terris, sic dolore plenus, et desperatione ductus in caelum oculis sublatis exclamavit. Me miserum! nó solum lucrum, sed rem perdidi: quid faciam? Me infelicem; dum cogitabam aliquid pro meis filijs lucrari, omnia perdidimus. Inter has exclamationes vidit unum ex illis animalibus inter arbores saltare pileum ferens, ut supra diximus: tunc rapinam agnovit ipse homo non ab hominibus, sed à simiolis fuisse factam, circumquaque videns omnes pileos supra caput similium animalium. Cum autem hoc vidisset, incepit mente vessare aliquem
30
modum quo posset recuperare quid quid amissum fuerat, et hunc invenit; scilicet deliberavit sibi detrahere pileum, quem in capite habebat, coram simiolis, et illum ponere ubi alij positi fuerant; sic capite detecto se recepit in pristinum locum; sed ut clarissimè omnibus appareat, quod antea dictum est circa imitationem istorum animalium, videntes simiolae virum deponentem ex suo capite tegumentum, statim ab arboribus descenderunt, et deposuerunt successiuè apud pileum hominis omnes suos pileos. Quid autem narrationis hac similitudine explicare velim? Quae ita opportunè est congrua Mahomettanis, dum praedictus viator non alius dici potest nisi Mahomettes, qui in campo huius mundi aliquando
31
visus est cum mericibus dictæ legis, ut posset lucrari capiti suo coronam regiae dignitatis; nó defuit verò illi grave infortunium, dum in cursu fortunatiori vitae suae per- secutionem passus est, donec in loco subter- raneo se abscondit, ut ibi videret quid mali sua doctrina accepisset. Egressus tandem ad lucem incepit coram tot sequacibus suam falsitatem dispergere, donec ad coronam doctrinae pervenit. Sed ipso pessimo, ac ficto doctore sub umbris infernalibus consopito, venerunt bestiales Mahomettani, ut arri- perent illam doctrinam iam ab eo promul- gata, quia possent se perornare, et usque ad caelu ascendere iuxta illius promissionem. Demum experge factus vi tormentorum
32
infernalium, nihil ex sua in terris proposita doctrina apud se invenit. Qua propter statim incepit nehementer dolere infortunium suum, dicens: me miserum! quid in manibus meis invenio? cogitabam aliquid lucri fecisse, sed omnia perdidimus; me infelicem! Quid faciam? quid de me sequaces filij dicunt? Nunc verò mea interest dicere, ac semper replicare, omnia perdidimus. Si aliquis mea tormenta levare posset, salte mihi aliquantulum refrigerij afferret, sed quia actum est de me, hoc ipsum maiori dolore me cruciat; ita ut nihil ulterius mihi remaneat quam iterum ingeminare, omnia perdidimus. Interea illi sic dolenti apparvit in Infernis primum animal legis
33
mahometanae, quod videndo mahomettem sine doctrinae diademate sub pedibus prostrato, posuit etiam suum apud illud primi domini fictae doctrinae; quod pariter. Unumquodque ex illis mahomettanis animalibus in profundum eundem locum descendens similiter sine aliquo discursu imitatur ita ut appareat: Mors peccatorum pessima[7]: Ò bone deus quid de his ego dicam? Qui videntur homines, sed verissimè sunt animalia? Supra hos illae minae infallibiter à Deo Prophetam factae ceciderunt: fiat via illorum tenebrae, et lùbricum: quis igitur negare potest, Mahomettanos esse caecos, insanos, atque bestias, ut supra dictum est? certissimè omnes illorum
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
- ↑ qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. John 12:35
- ↑ caecus autem si caeco ducatum praestat ambo in foveam cadunt. Matthew 5:14 https://books.google.it/books?id=Q18hAQAAMAAJ&lpg=PA172&dq=quia%20errav%C3%A9runt%20caeci%20in%20plateis&hl=it&pg=PA172#v=onepage&q=quia%20errav%C3%A9runt%20caeci%20in%20plateis&f=false
- ↑ et ducam caecos in viam. Isaiah 42:16
- ↑ erravérunt caeci in plateis. Lamentations 4:14 (The reference in the manuscript is: Lamentations 4:13.)
- ↑ Et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Acts 13:11
- ↑ Sergio socio eius is the Christian Nestorian monk Baḥīrā. On this monk circulated some legends, both Christian and Islamic
- ↑ Mors peccatorum pessima. Psalm 33:22