Difference between revisions of "Page:AKC 1677 11 02 565-247.pdf/1"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 24: Line 24:
 
convincantur. Horo Paternitatis tuae felicitatem<br>
 
convincantur. Horo Paternitatis tuae felicitatem<br>
 
<pb/>
 
<pb/>
 
 
  
 
[[Category:AKC Pages]]
 
[[Category:AKC Pages]]
 
[[Category:AKC Letters]]
 
[[Category:AKC Letters]]

Latest revision as of 10:25, 4 December 2025

This page has been proofread


Reverendissime Pater.
Dum memor sum tui est dulcissime
affabilitatis in colloquiis tecum habitis
dum in ha civitate morabam, exardescit
animus et in tuis operibus factus studiosus
in hac mea reversus toto animo me dicavi
et dum enarro omnibus miranda quae vidi
in tuo Museo paenitus tanquam incredibilia
notantur, ex his orta mihi fuit libertas
consulendi Romam Paternitatem tuam in ea quae vidi
in tuo Museo et ea quae legi in 2. tomo Artis
Magnae Consoni et Dissoni pag.307. ex impressis
Romae in dicta enim confici statuam
posse aiis in medio aeris pendulam sonos
quoslibet tam articulatos quam inarticulatos
perfectissime pronunciantem, in tuo
autem Museo aliam ita confectam vidi ut
medio cocleato tubo responsa respondeat, ex
his nunc Romae Paternitatis tuae percontor, si statuam
illam tantum pro Magnetibus in illo ditto loco promissam
pro aliqua confecisti et in quo loco
ut tam magno testimonio ea quae minime
mihi incredibilia fiunt hi cum quibus disputo
convincantur. Horo Paternitatis tuae felicitatem

---page break---