Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/34"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
percipit Iesum Christum Dominum Dei Filium, Deum ante saecula genitum, et Patri sempiterna,<lb/> | percipit Iesum Christum Dominum Dei Filium, Deum ante saecula genitum, et Patri sempiterna,<lb/> | ||
et consubstantiali aequalitate coaeternum venisse in hunc mundum per uterum Virginis, et propter<lb/> | et consubstantiali aequalitate coaeternum venisse in hunc mundum per uterum Virginis, et propter<lb/> | ||
− | nostram salutem exinanivisse se ipsum, et velamine corporis spendorem maiestatis suae, quem homo<lb/> | + | nostram salutem exinanivisse se ipsum, et velamine corporis <sic>spendorem</sic> maiestatis suae, quem homo<lb/> |
ferre non posset, nisi mori vellet, obtexisse. Qua in re sibi ipsi factus inferior, nihil tamen sibi<lb/> | ferre non posset, nisi mori vellet, obtexisse. Qua in re sibi ipsi factus inferior, nihil tamen sibi<lb/> | ||
fac inclinatione diminuit, in nullo sempiterna, et excelsa eius gloria carnis assumptione diminuta<lb/> | fac inclinatione diminuit, in nullo sempiterna, et excelsa eius gloria carnis assumptione diminuta<lb/> |
Revision as of 13:30, 12 June 2024
percipit Iesum Christum Dominum Dei Filium, Deum ante saecula genitum, et Patri sempiterna,
et consubstantiali aequalitate coaeternum venisse in hunc mundum per uterum Virginis, et propter
nostram salutem exinanivisse se ipsum, et velamine corporis spendorem maiestatis suae, quem homo
ferre non posset, nisi mori vellet, obtexisse. Qua in re sibi ipsi factus inferior, nihil tamen sibi
fac inclinatione diminuit, in nullo sempiterna, et excelsa eius gloria carnis assumptione diminuta
est, quia diminutionem, et varietatem summae, et aeternae essentiae natura non recipit, aequalitatem
enim inviolabilem, quam habet Deitas, non corrumpit humanitas, sed Creatoris ad creaturam
descentio, credentium est ad aeterna provectio. Sed super exaltata est misericordia eius, et bonitas
summa, et divinarum virium potentia, miserendo, et consulendo hominibus in pulvere peccatorum
iacentibus ostensa est, ut nostram naturam, quam condidit, quaeque in primp homine cecidit,
ad pristinos antiquos honores restitueret, mortemque, quam non fecit, sed sustinuit, novus homo nascendo
et moriendo destrueret; huius autem spendoris manifestatio facta est, cum Christus mundo afiaruit
pervit. Iam enim haec adeo sublimia , ut propria ctat potentiam, longe supore et, ea posto fusiens o Cosmiel expone grav.
Cosmiel. Cum Deus omnia invincibili sua maiestate repleret tum quasi de remotissimo, altissimoque
secreto iis, quibus erat ignotus advenit, cum caecitatem ignorantiae sustulit, factusque est gradus
quo ad ipsum per ipsum possit ascendere. Nam illa essentia, quae ubique semper tota est
locali distinctione non quit, et tam et proprium fuit totum homini inesse, quam ei accidens, ut
quod est, aliquando non fuerit. Nihil hic igitur fidelium cordibus caliginis inferat terrena sapentia:
nec se contra altitudinem gratiae; mox in infima rediturus terrenarum cogitationum pulvis attolata.
Impletum est in fine saeculorum, quod erat ante tempora aeterna dispositum, et sub praesentia
rerum signis figurarum cessantibus lex, et prophetiae veritas facta est, ut abraham fieret omnium
gentium pater, et in semine suo daretur mundo promissa benedictio; ne ii tantum essent Israel,
quoi sanguis, et caro genuisset, sed in possessionem hereditatis fidei filii praeparatae universitas,
adoptionis.
Non obstrepant ineptarum calumniae quaestionum, nec effectus divini operis ratiocinatio humana
discutiat, sed quod ratio superba non comprehendit aingat humilis fides, et audiamus sanctos
evangelistas; testes a Deo praeordinatos, qui admirabile hoc misterium mundo mirifice aperuerunt.
Cum igitur summi Regis adventum longa Patriarchum, Prophetarum, et Regum pompa praecessisset,
iam tempus advenerat, ut misericordia, et veritas sibi obviantes, et iustitia et pax se invicem
exosculantes, germine Coelesti veritas de terra oriretur, iustitiaque de Coelo prospiciente, dante Domino
benignitatem, daret terra fructum suum, et iam appareret germen Domini in magnificentia, et
gloria, et fructur eius sublimis. Iamque virgo de radice Iesse egressa, et florem erat paritura, et labes
iustum fluere festinabant, qui desiensurus erat sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia
super terram. Iamque egressurus erat ex humili Bethlehem, qui erat dominaturus in Israel,
cuius egressio a diebus aeternitatis, et qui pi colonus futurus erat in terra, et quasi viator declinans
ad mandendum. Iamque Virgo quae conceperat, paritura erat Filium Emmanuel, et Deus nobiscum erat futurus,
manducans butyrum, et mel, et qui adinvenerat omnem viam disciplinae per sapentiam suam, et
tradiderat illam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo, sicut illis locutus erat, allaturus de Coelo