Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/24"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
[[Category:APUG 1053 pages]]
 
potissimum ex capitibus ad id asserendum inductus:<lb/>
 
potissimum ex capitibus ad id asserendum inductus:<lb/>
 
quorum prius est infinta Dei charitas et excessivus amor,<lb/>
 
quorum prius est infinta Dei charitas et excessivus amor,<lb/>

Revision as of 08:17, 31 May 2024

This page has not been proofread

potissimum ex capitibus ad id asserendum inductus:
quorum prius est infinta Dei charitas et excessivus amor,
quo supereffluenter se creaturis communicare desiderat;
utpote cuius deliciae sunt esse cum filiis hominum; Alterum
erat perfectio universa naturae atque ordinis ratio,
quae id veluti iure sue quodam postulare videbatur,
adeoque quam maxime consentaneum erat: siquidem
universae naturae perfectio in hoc potissimum consistit,
ut per aptam rerum omnium connexionem iuxta
entium gradus in mundana hac oeconomia singulis
attributos omnia in unitatem harmonico quodam attemperamento
coordinentur concordenturque. Sens -
itaque humanae naturae unitus non fuisset, is neque
cum corporea natura ullum commercium habere dici
potuisset, verum a mundo avulsus, atque in incomprehensibili
caliginis suae recessu, propriae beatitudinis
contemplandae tantum intentus et abstractus; et -
tametsi a primordiis rerum omnia in omnibus esset
per potentiam, praesentiam et essentiam esset, nihilominus
praeter illud ad Mundi complementum aliud
quidpiam requiri videbatur, et erat corporeae rationalis
creaturae assumptio, quam tandem in plentitudine
temporum Mundo exhibuit, tanta perfectione et
excellentia, ut in humanae naturae assumptione apparens,
in uno homine universos naturae gradus assumpsisse
videatur; siquidem per elementare corporis
humani temperamentum, omnem complicavit elementorum
naturam, et quaecumque ex eorum miscella
nascuntur inanimatorum corporum mixta. Per vitale
incrementum et vegetativam facultatem omnem intra
se conclusit vegetativae naturae ambitum; per
sensus vero tam externos quam internos, facultatemque
locomotivam, totam sentientis naturae amplitudinem
contraxit; quae quidem omnia in humana natura unita
verbo veluti in Microcosmo quodam conclusa exhibuit.
Denique cum Angelis in esse intellectuali, cum Deo ipso