Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/19"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:
 
{{TurnPage}}
 
{{TurnPage}}
{{sidenotes begin}}
+
{{sidenotes begin|side=right}}
 
<br>
 
<br>
 
<p style="float:right"><span style="color:Blue">
 
<p style="float:right"><span style="color:Blue">

Revision as of 11:11, 4 May 2021

This page has been proofread


f. 2r



siue ad[1] operandum, siue ad quoduis aliquod[2] aliud denique spirituale commodum. Prius[3] tamen de futuris[4] uisum est notare aliquod[5] de praeterita uita mea[6] sicut occurrerint[7] et sicut recordor me[8] sentisse[9] in temporibus illis cum quadam notabili gratiarum actione aut contritione aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus[10], aut admonitione proprij Angeli boni.
Primum Annus Nat. 1506 igitur beneficium quod notaui cum gratiarum actione fuit quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit[11], largitusque fuerit baptimatis gratiam utque essem a bonis catholicis pijsque[12] parentibus[a] educatus, qui cum essent agricolae sufficientes erant in bonis temporalibus ad me iuuandum indebitis[13] medijs ad salutem[14] conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic enim[15] me educarunt[b] cum[16] timore domini, ut statim a paruulo inceperim mihi[17] esse
_______________

  1. in mg. boni pijque parentes.
  2. in mg. educatus cum timore paruulus coepit sibi conscique esse signum maioris gratiae preuenientis.

_______________

  1. siue ad] aut MF
  2. aliquot] om. MF
  3. Prius] Priusquam MF
  4. futuris] add. loquar MF
  5. aliquot] aliqua MF
  6. uita mea] mea uita et add. usque ad hanc horam MF
  7. occurrerint] occurrit et add. nunc MF
  8. sicut recordor me] me recordor
  9. sentisse] sensisse MF
  10. Sancti Spiritus] Spiritus Sancti MF
  11. nasci fecerit] in mundum eduxerit MF
  12. pijsque] add. admodum MF
  13. indebitis] in debits MF
  14. salutem] add. animae meae MF
  15. enim] autem MF
  16. cum] in MF
  17. mihi] mei MF