Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/31"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 8: Line 8:
 
<br>
 
<br>
 
_______________
 
_______________
 +
<ref>] <i>MF</i></ref>
 +
{{SidenoteLeft|**.}}

Revision as of 08:07, 25 April 2021

This page has not been proofread



f. 8r



deliberarem esse sacerdos, totus suo seruitio dedicatus in tam ardua perfectaque vocatione, vt non sim futurus vnquam dignus in ea ipsi seruire, nec esse in simili electione, tanquam digna quae a me recognoscatur semper quotcumque et quibuscumque potero animae meae et corporis operibus. 15. Hoc eodem anno, die S.*^ Mariae in Augusto, omnes qui tunc in eadem eramus determinatione et exercitati (praeter magistrum Franciscum, qui cum esset in eadem determinatione nondum acceperat exercitia) ”, eo die, inquam, iuimus omnes ad Sanctam Mariam, quae Mons Martyrum dicitur, prope Lutetiam, vt ibi quisque votum faceret eundi Hierusalem tempore statuto, et post reditum inde ponendi se sub obedientia pontificis ro-mani, incipiendique die assignato relinquere parentes, et retia praeter viaticum. Kramus autem, qui hac prima vice conuenimus, Ignatius, Mter. Franciscus, ego Faber,
_______________ [1]

    • .
  1. ] MF