Difference between revisions of "Page:EBC 1605 06 15 0476.pdf/1"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC Not proofread]][[Category:EBC_Letters]]
+
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
1605.
+
Per illustris, et Reverendissime Domine. Quod me Dominatio vestra ad Summum Pontificatum evehendum vel crediderit, vel optaverit, id totum benevolentiae vestrae adscribo; facile enim qui diligunt, ea sibi persuadent futura, quae cupiunt. Sed ego, credat mihi Dominatio vestra, non modo sedem illam altissimam nunquam desideravi, verum etiam semper exhorrui, ac Deum toto corde precatus sum, ut meae imbecillitatis optime conscius, tam periculosum fastigium me conscendere non pateretur. Quare Dominatio vestra, si me amat, mihi congratuletur, Deoque nostro pro me gratias agat; et si quid in gratiam vestram, dum Romae versor, (quod erit per totam hanc aestatem) efficiendum sit in quo opera mea utilis esse videatur, libere iubeat, et me, ut adhuc fecit, amare pergat. Datum Romae die 15 iunii 1605.<lb/>
 
+
Ioannes Andreas Prochnicius (alia manu)
ROME,15 jun�i,
 
 
 
Bellarmin a Jean Andre
 
 
 
476
 
 
 
------- -----------------------------------------------------------------------
 
 
 
/ Perillustr�s,et Reverendissime Domine. Quod me Dominatio vestra ad Summum Fontificatum evehendum vel crediderit,vel optaverit, id totum benevolentiae vestrae adscribo; facile enim qui diligunt, ea sibi persuadent futura, quae cupiunt. Sed ego, credat mihi Dominatio vestra, non modo sedem illam altissimam nunquam desideravi, verum etiam semper exhorrui, ac Deum toto corde precatus sum, ut meae imbecillitatis optime conscius, tam periculosum fastigium me conscendere non pateretur. Quare Dominatio vestra, si me amat, mi hi congratuletur, Deoque nostro pr� me gratias agat; et si quid in gratiam vestram, dum Romae versor, (quod erit per totam hanc aestatem) efficiendum sit in quo opera mea utilis esse videatur, libere iubeat, et me,ut adhuc fecit, amare pergat. Datum Romae die 15 iunii 1605.
 
 
 
Ioannes Andreas Frochnicius (alia manu)
 
 
 
F.B.5, fol.120. Brouillon autogr. Epist. famil. XL
 

Revision as of 10:15, 2 May 2017

This page has been proofread

Per illustris, et Reverendissime Domine. Quod me Dominatio vestra ad Summum Pontificatum evehendum vel crediderit, vel optaverit, id totum benevolentiae vestrae adscribo; facile enim qui diligunt, ea sibi persuadent futura, quae cupiunt. Sed ego, credat mihi Dominatio vestra, non modo sedem illam altissimam nunquam desideravi, verum etiam semper exhorrui, ac Deum toto corde precatus sum, ut meae imbecillitatis optime conscius, tam periculosum fastigium me conscendere non pateretur. Quare Dominatio vestra, si me amat, mihi congratuletur, Deoque nostro pro me gratias agat; et si quid in gratiam vestram, dum Romae versor, (quod erit per totam hanc aestatem) efficiendum sit in quo opera mea utilis esse videatur, libere iubeat, et me, ut adhuc fecit, amare pergat. Datum Romae die 15 iunii 1605.
Ioannes Andreas Prochnicius (alia manu)