Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/625"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: clean up) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 8: | Line 8: | ||
et minora:</center><br> | et minora:</center><br> | ||
''Pro praecedenti Horologio describendo assumpsimus ex Semicirculo rectam T RS, ex Regulae Sciathericae facie anteriore spatium D E I H, ex facie posteriore rectam T R. Si ex eodem Semicirculo describere vis Horologium duplo majus, assume ex ipso rectam M O N, cujus omnia intervalla et lineae sunt dupla intervallorum et linearum rectae T R S, quoniam A O est, dupla ipsius A R. Ex Regulae vero facie anteriore assume rectam B C, ex facie posteriore rectam D C, vel M O.''<br> | ''Pro praecedenti Horologio describendo assumpsimus ex Semicirculo rectam T RS, ex Regulae Sciathericae facie anteriore spatium D E I H, ex facie posteriore rectam T R. Si ex eodem Semicirculo describere vis Horologium duplo majus, assume ex ipso rectam M O N, cujus omnia intervalla et lineae sunt dupla intervallorum et linearum rectae T R S, quoniam A O est, dupla ipsius A R. Ex Regulae vero facie anteriore assume rectam B C, ex facie posteriore rectam D C, vel M O.''<br> | ||
− | ''Si tam ex Semicirculo, quam ex Regula, describere vis Horologium triplo aut quadruplo maius, quam praecedens est, triplica aut quadruplica omnia intervalla et lineas rectae T R S etc. Si vis triplo''<noinclude><references/></noinclude> | + | ''Si tam ex Semicirculo, quam ex Regula, describere vis Horologium triplo aut quadruplo maius, quam praecedens est, triplica aut quadruplica omnia intervalla et lineas rectae T R S etc. Si vis triplo''<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude> |
Latest revision as of 15:53, 6 May 2020
Quae diximus ac demonstravimus de Quadrante, applicari possunt ad debent ad Regulam Sciathericam, ut consideranti patet.
Ex his sequitur I. Si in Horologio Horizontali recta E K, aequalis rectae E c, faciat cum E F angulum complementi elevationis poli, et recta F K angulum elevationis poli, et consequenter concursus rectarum E K et F K angulum rectum, atque ex K demittatur in E F perpendicularis K I; punctum I esse locum styli, et I K longitudinem ejus.
Sequitur II. Recte constitui triangulum E F K, invenirique styli longitudinem ac locum, praxi tradita supra numero 6 et 7 Descriptionis Horologii: nam cum angulus K trianguli E KF sit in Semicirculo, erit rectus, per 31. tertii; et cum recta E F sit aequalis rectae A b, et recta E K rectae A R, et recta F K rectae R b; erit necessario angulus F aequalis angulo b, et angulus E angulo A; ac proinde recta F K erit axis Mundi, et E K semidiameter Aequatoris; qui cum se se intersecentad angulos rectos in centro Mundi, erit K centrum Mundi, ideoque K I stylus, et I locus styli.
Ex eodem Semicirculo, eademque Regula Sciatherica,
quomodo describenda Horologia majora
Pro praecedenti Horologio describendo assumpsimus ex Semicirculo rectam T RS, ex Regulae Sciathericae facie anteriore spatium D E I H, ex facie posteriore rectam T R. Si ex eodem Semicirculo describere vis Horologium duplo majus, assume ex ipso rectam M O N, cujus omnia intervalla et lineae sunt dupla intervallorum et linearum rectae T R S, quoniam A O est, dupla ipsius A R. Ex Regulae vero facie anteriore assume rectam B C, ex facie posteriore rectam D C, vel M O.
Si tam ex Semicirculo, quam ex Regula, describere vis Horologium triplo aut quadruplo maius, quam praecedens est, triplica aut quadruplica omnia intervalla et lineas rectae T R S etc. Si vis triplo