Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/85"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 15:59, 6 May 2020
Innocentia Angelus,
Vitae probitate Sanctus,
Indole Miraculum,
Forma vernanti Rosae suppar,
Morum suavitate cordium Magnes,
Precio suae Domus Gemma,
Affectu Mundi Gaudium,
Amore omnium Amor.
Virtute adultus
obiit iuvenis in aetate.
Ei me Augustissimus Imperator LEOPOLDUS[1]
Aulae praefectum dedit,
Amor Patrem, cura nutricium fecit:
Nutrivi hunc annis quatuor;
Gestavi in ulnis; sub Alis, ceu Pullum fovi;[2]
Et citra miraculum, tametsi vir, etiam lactavi,
ut eum morti subducerem,
cum illo fugi usque in Aegyptum:[3]
Sed quia, quae quaerebat animam pueri, Mors non moritur,
eius animam salvare non potui.
Nam, eheu! brevi,
(Quod etiam coeci nunc mirantur et vident)
Innocens Columba felle periit,[4]
dum mitissimus PRINCEPS, qui nec irasci quidem noverat,
occubuit atra bile,
et inter columbarum agmen, dignum Innocentia comitatum,
Via Lactea in coelum evolavit.
Ego liquefactum lacrimis sepelivi in corde;
Amore supergressus Artemisiam,