Difference between revisions of "Page:EBC 1605 06 15 0476.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: clean up, replaced: Category:EBC_Proofread → Category:EBC ProofreadCategory:EBC Pages) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 13:25, 6 May 2020
Per illustris, et Reverendissime Domine. Quod me Dominatio vestra ad Summum Pontificatum evehendum vel crediderit, vel optaverit, id totum benevolentiae vestrae adscribo; facile enim qui diligunt, ea sibi persuadent futura, quae cupiunt. Sed ego, credat mihi Dominatio vestra, non modo sedem illam altissimam nunquam desideravi, verum etiam semper exhorrui, ac Deum toto corde precatus sum, ut meae imbecillitatis optime conscius, tam periculosum fastigium me conscendere non pateretur. Quare Dominatio vestra, si me amat, mihi congratuletur, Deoque nostro pro me gratias agat; et si quid in gratiam vestram, dum Romae versor, (quod erit per totam hanc aestatem) efficiendum sit in quo opera mea utilis esse videatur, libere iubeat, et me, ut adhuc fecit, amare pergat. Datum Romae die 15 iunii 1605.
Ioannes Andreas Prochnicius (alia manu)