Difference between revisions of "Page:EBC 1616 08 05 1727.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 6: Line 6:
  
  
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:21, 6 May 2020

This page has been proofread


Rob. Bellarmino S.R.E. Cardinali. Romam.
Ill.me et R.me Domine
Gaudeo jam tandem R.di P. Heriberti De Vitis Patrum volumen isthuc pervenisse; etsi summopere optassem citius allatum. At quae postmodum misi, citius redditum iri confido, de quibus non est quod gratias Ill.ma D.V. agat: plura veteri ejus in avum patremque, et me deinde et fratrem, benignitati debere profitemur. R.mi Rostri Malderi de Justitia et Religione commentaria intra pauculos dies finiemus, et tum Cl.mi Bosii Triumphantem Crucem diligentius prosequimur. Veteres quos tantum recudimus libros haud recenseo, praeter Sacrorum Bibliorum Concordantias: in quibus exacte et singulatim ad Clementinum, sive Sixtinum Sacrae Scripturae exemplar conserendas, plurimum operae et aeri impendimus, intra octo circiter menses cum bono Deo eas emissuri in lucem; qui tu, Ill.me Domine, Ecclesiae Suae incolumem diu servet. Antverpiae, in officina Plantiniana V Aug. M.DC.XVI. De felicitate Sanctorum brevi recudendus nobis erit; si quid forte in eo opuscolo correctum vel additum Ill.ma D.V. velit, moneri rogo.