Difference between revisions of "Page:EBC 1613 06 10 1282.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:01, 6 May 2020

This page has been proofread

Admodum Reverende Pater. Verum est quod R.V. scribit, me semper erga Belgas optime affectum fuisse, apud quos septennium egi et semper ab iis amatus, eosdem vicissim semper amavi.
Quod conciones meae, quarum ego ne unam quidem habeo, et perisse omnes existimabam, apud R.V. vivant, eique deserviant, laetor ex animo. Quod attinet ad D. Joannem Comitem de Nassau, mirati sumus illum venisse Romam sine literis principis alicujus, et in hac sua calamitate non confugisse ad Serenissimum Archiducem Albertum, vel ad principem Aurangium, quibus magis notus erat, quam Summo Pontifici. Ego tamen obtuli literas R.V. eiden Pontifici, et narravi totam historiam. Sed cum Dominus Comes peteret pecunias ad aes alienum dissolvendum, quod ad undecim millia coronatorum ascendere ipse dicebat. Papa respondit, id se praestare non posse, praesertim hoc tempore, quo propter metum bellorum, oportet conscribere milites, et fines provinciarum custodiendos mittere. Quid praeterea erga illum actum sit, ex ilio ipso R. V. facilius intelliget.
Vale Pater admodum R.de mei memor in sanctis precibus. Datum Romae die 10 Junii 1613.
R.V.
Servus et frater in Christo
Robertus Card.lis Bellarminus.
P.Marcus Van der Tympel Societatis Jesu sacerdos.
---page break---
Admodum R.do P.i P.Marco Ven den Tympel Soc. Jesu Sacerdoti.