Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/67"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "omen fuit, quae anno mox insequente muliebribus vinculis, quibus etiam num ceu quibusdam ''Epicyclis'' impedita ''stationariam'' agebat, liberata tandem habitare coepit in ''p...")
 
 
(3 intermediate revisions by 3 users not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
omen fuit, quae anno mox insequente muliebribus vinculis, quibus etiam num ceu quibusdam ''Epicyclis'' impedita ''stationariam'' agebat, liberata tandem habitare coepit in ''propria Domo''. Videri poterat haec STELLAE a ''Foeminea in Virilem Constellationem'' progressio secunda quaedam nativitatis, in ipso (ne quid mysterio deesset) Nativitatis Dominicae pervigilio celebrata, in qua Illustrissimus et Excellentissimus Dominus supremus Aulae Praefectus ''Iosephum'' re et nomine referebat, cuius paternae curae hic, non quidem ''natus homo Deus'' sed ex MARIA LEOPOLDINA ''incarnatus Angelus'' committeretur. Nec velim, quis a me haec de nativitate extra Rhombum (ut loqui solemus) dici existimet; dum enim STELLAE MATUTINAE cursum in Zodiaco sequor, quam pronum fuit ad ''Praesepe'' deflectere? At ecce STELLAE nostrae iam in ''Domo sua'' prospere splendenti, quo in eadem, ut ceteri solent Planetae. ''Dominium'' altius exerceret, ''benigno aspectu'' favens Serenissimus Patruus Archidux LEOPOLDUS, successionem in Ordinis Teutonici Magisterio, et Episcopatu Passaviensi procuravit. Verum enim vero, ut ''rarum'' esse consuevit ''sine nube serenum'', ita hoc Illustre SIDUS extra familiares iam sibi nebulas haud diu potuit effulgere; quin et mutato sensim nomine de STELLA MATUTINA in VESPERTINAM, de LUCIFERO in HESPERUM haud obscure transivit. Serenis. CAROLUS ut Augustissimo Fratri LEOPOLDO Caesari adesset obsequio, cum eodem ad ferias Autumnales Ebersdorsium excurrerat; ibi dum frequentius maioribus
+
omen fuit, quae anno mox insequente muliebribus vinculis,<ref>An. 1659. 24. Decemb</ref> quibus etiam num ceu quibusdam ''Epicyclis'' impedita ''stationariam'' agebat, liberata tandem habitare coepit in ''propria Domo''. Videri poterat haec STELLAE a ''Foeminea in Virilem Constellationem'' progressio secunda quaedam nativitatis, in ipso (ne quid mysterio deesset) Nativitatis Dominicae pervigilio celebrata, in qua Illustrissimus et Excellentissimus Dominus supremus Aulae Praefectus ''Iosephum'' re et nomine referebat, cuius paternae curae hic, non quidem ''natus homo Deus'' sed ex MARIA LEOPOLDINA ''incarnatus Angelus'' committeretur. Nec velim, quis a me haec de nativitate extra Rhombum (ut loqui solemus) dici existimet; dum enim STELLAE MATUTINAE cursum in Zodiaco sequor, quam pronum fuit ad ''Praesepe'' deflectere?<ref>''Est stella in Cancro coelesti, quam Praesepe appellant''</ref> At ecce STELLAE nostrae iam in ''Domo sua'' prospere splendenti, quo in eadem, ut ceteri solent Planetae. ''Dominium'' altius exerceret, ''benigno aspectu'' favens Serenissimus Patruus Archidux LEOPOLDUS, successionem in Ordinis Teutonici Magisterio, et Episcopatu Passaviensi procuravit. Verum enim vero, ut ''rarum'' esse consuevit ''sine nube serenum'', ita hoc Illustre SIDUS extra familiares iam sibi nebulas haud diu potuit effulgere; quin et mutato sensim nomine de STELLA MATUTINA in VESPERTINAM, de LUCIFERO in HESPERUM haud obscure transivit. Serenis. CAROLUS ut Augustissimo Fratri LEOPOLDO Caesari adesset obsequio, cum eodem ad ferias Autumnales Ebersdorsium excurrerat; ibi dum frequentius maioribus
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 18:52, 21 November 2021

This page has been proofread


omen fuit, quae anno mox insequente muliebribus vinculis,[1] quibus etiam num ceu quibusdam Epicyclis impedita stationariam agebat, liberata tandem habitare coepit in propria Domo. Videri poterat haec STELLAE a Foeminea in Virilem Constellationem progressio secunda quaedam nativitatis, in ipso (ne quid mysterio deesset) Nativitatis Dominicae pervigilio celebrata, in qua Illustrissimus et Excellentissimus Dominus supremus Aulae Praefectus Iosephum re et nomine referebat, cuius paternae curae hic, non quidem natus homo Deus sed ex MARIA LEOPOLDINA incarnatus Angelus committeretur. Nec velim, quis a me haec de nativitate extra Rhombum (ut loqui solemus) dici existimet; dum enim STELLAE MATUTINAE cursum in Zodiaco sequor, quam pronum fuit ad Praesepe deflectere?[2] At ecce STELLAE nostrae iam in Domo sua prospere splendenti, quo in eadem, ut ceteri solent Planetae. Dominium altius exerceret, benigno aspectu favens Serenissimus Patruus Archidux LEOPOLDUS, successionem in Ordinis Teutonici Magisterio, et Episcopatu Passaviensi procuravit. Verum enim vero, ut rarum esse consuevit sine nube serenum, ita hoc Illustre SIDUS extra familiares iam sibi nebulas haud diu potuit effulgere; quin et mutato sensim nomine de STELLA MATUTINA in VESPERTINAM, de LUCIFERO in HESPERUM haud obscure transivit. Serenis. CAROLUS ut Augustissimo Fratri LEOPOLDO Caesari adesset obsequio, cum eodem ad ferias Autumnales Ebersdorsium excurrerat; ibi dum frequentius maioribus

  1. An. 1659. 24. Decemb
  2. Est stella in Cancro coelesti, quam Praesepe appellant