Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/35"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/35 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/35: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(2 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
de Peiresc Christianissimo Regi a secretis consiliis armata deprecatione extortum aggrederer, idq; ab aliis derelictum, ad incudem revocarem. Ne vero laborem difficultatemque subeundam pertimescens & ego animum propositumque; exequendi operis abiicerem,Ecce causa fuit antiquissimus Codex manuscriptus, seu Onomasticon Copto-arabicum, quod Illustrissimus D. Petrus a Valle Petritius Romanus non ita pridem ab omni temporum, tinearumque; iniuriam vindicatum,  ex aegypto secum transportauit: cuius ex arabicis tenebris in lucem latiam deducendi curam cum mihi aliorum rogatu Emin. Princes commendasses. tantum e continua eiusdem tum versione, tum rerum in eo occurrentium consideratione profeci, ut cum eius linguae Coptae non iam planem ignarus, quamplurimas ad Aegyptiorum antiquitatem pertinentes difficultates eius opera me soluere posse considerem, hieroglyphicis (quibus tum magno ardore enodandis incumbebam) adeoque; aliis omnibus occupationibus tantisper suspensis hoc praesens opus caeteris secuturis lacubrationibus meis adeo fructuosum, sine mora aggressus fuerim; memor illius Tatiani: <gap/> . Et quamuis tota haec materies ad hyeroglyphicos tractatus commodius defferri potuisset; quia tamen Thesaurus
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:06, 6 May 2020

This page has not been proofread


de Peiresc Christianissimo Regi a secretis consiliis armata deprecatione extortum aggrederer, idq; ab aliis derelictum, ad incudem revocarem. Ne vero laborem difficultatemque subeundam pertimescens & ego animum propositumque; exequendi operis abiicerem,Ecce causa fuit antiquissimus Codex manuscriptus, seu Onomasticon Copto-arabicum, quod Illustrissimus D. Petrus a Valle Petritius Romanus non ita pridem ab omni temporum, tinearumque; iniuriam vindicatum, ex aegypto secum transportauit: cuius ex arabicis tenebris in lucem latiam deducendi curam cum mihi aliorum rogatu Emin. Princes commendasses. tantum e continua eiusdem tum versione, tum rerum in eo occurrentium consideratione profeci, ut cum eius linguae Coptae non iam planem ignarus, quamplurimas ad Aegyptiorum antiquitatem pertinentes difficultates eius opera me soluere posse considerem, hieroglyphicis (quibus tum magno ardore enodandis incumbebam) adeoque; aliis omnibus occupationibus tantisper suspensis hoc praesens opus caeteris secuturis lacubrationibus meis adeo fructuosum, sine mora aggressus fuerim; memor illius Tatiani: . Et quamuis tota haec materies ad hyeroglyphicos tractatus commodius defferri potuisset; quia tamen Thesaurus