Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/360"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/360 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/360: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:51, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page



Hoc est annum eorum 365 dies continent. 5 dies Nisi singulis 4 annis intercalantur initio anni Nuruz etc. Quid Nisi sit supra c.4. Prodromi vidimus, et paulo ante quoque innuimus. Quid Nuruz Sibi velit paulo post explicamus.
Sciendum igitur quod quemadmodm Aegyptii annum suum Canicularem vocabant, qui ex 4 simplicibu et die adeventitio constabat. Ita etiam Persae Veteres suum quadriennium Neuruz vocabant. Neuruz enim illlis est initium veris, quod ad verbum est novuus dies, quasi diceres . Nam ut Aegyptii ortum Caniculae propter quem Nili incrementa fiebant, observarunt, itaque etiam Persae ad hunc usque diem principia veris non solum temporum civilium epocham, et titulum statuun, sed etiam epulis et pompa prosequuntu ut testatur Fernandus Lopez I.Ind:rer:c.46. Hodie bero illud nomen Neuruz non apud Persas solum plurimum est in ore, sed etiam apud alia nationes, adeo ut Turces annum solarem Neuruz vocent. Et cum aetatem alicuis indicare volunt, tot Neuruz dicunt eum habere, quot annos natus est. Persae itaque annum suum Neuruz vocaabant, ut Aegyptii Canicularem. Quin etiam ut Aegypti , sic illi Saal chodai, annnum Dei seu Solis. Unde periodum annorum Solarium in vitae humanae Astrologi vocant Salochodai. Sed hoc differebant Aegyptii a Persis et Chaldaeis, quod illi suo Thoth habenas permitterent, neque intercalarent. Nam quot dies erant a novilunio Thoth primi, tot quadrienna et annos