Difference between revisions of "Page:EBC 1611 04 14 1052.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 12:51, 6 May 2020

This page has been proofread

Ill.me et Rev.me Domine. Scio Ill.mam et R.mam D. V. cum auctor fuit S.mo ut mihi ecclesiam Virdunensem committeret eo spectasse ut mature huic iugo assuetus, ministrum eidem ecclesiae utilem me cito praestarem; illudque potius a me reposcere pro sua pietate quam ut gratias referre velim; eoque mihi diligentius esse adlaborandum deinceps, ut in qua vocatione vocatus sum, ita ambulem ut me bonum militem Christi Iesu praebeam. Quod idcirco me curaturum quantum Deus dederit, Ill.ma et R.m,ae D.V. sancte polliceor, ab eaque peto ut quemadmodum honoris fuit, ita etiam sit mediator apud Deum ut oneri me non imparem caelestibus donis ministrum efficiat meque amare, tueri, protegere atque hano ecclesiam benigne pergat. Mussiponti 14 Aprilis 1611.
Ill.mae et R.mae D.V.
Humillimus Servus
Carolus a Lotharingia
Comes de Chailligni electus Virdunensis.