Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/136"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:03, 6 May 2020

This page has not been proofread


causa penetrasse[1], ex superiori Syro-Sinica lapidis inscriptione ostenditur, quae omnia curioso Lectori ulterius scrutanda relinquimus. Atque haec de Coloniis in regna Presbyteri Ioannis, et in Chinam traductis sufficiant. Porro qui Evangelicos hosce Viros plerosque primum, e Syria, Aegypto, Aethiopia in Indiam appulisse, eaque ad fidem Christi eorum opera conversa, inde in Chinam, ob frequens, quod tunc temporis Indis cum Sinis maritimo itinere intecedebat commercium, e suis Colonias quasdam submisisse arbitrantur, uti verius ita certius sentiunt; cuius expeditionis factae seriem brevibus apertam facio.

Notum est, inter caeteras Asiae Regiones Sancti Thomae Apostoli praedicatione Christo subactas, unam quoque esse ingentem illum Indiae transmontanum districtum, qui a Promontorio Comorino Narsingam, et Bengalam usque excurrens, Zeilanum Insulam celeberrimam e latere respicit; in qua dictus Apostolus innumerabili hominum (qui in hunc diem a Sancto Thoma Christiani Thomaei vocantur) multitudine ad Christum conversa, sanguinem quoque suum fudit, quod Meliaporae urbe Regia, et Narsingae metropoli contigisse, Malabarum Annales tradunt; etsi quidam eum Calaminae distincta Indiae urbe; vel ut perperam alii, Salaminae in Cypro

  1. forma sincopata di "penetravisse"