Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/160"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:46, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page


Eui gociasti Pharaun fanum Housepu Fesuut. Et appellavit Pharao Ioseph Fesuut. &c. quod vocabulũ quid propriè significet, nullus mihi Armenorum quibuscum frequens mihi hic Romae familiaritas est, explicare potuit. Atque ex hac authoritatum farragine luculéter apparet, hanc vocem Tsaphnath phanech, idem esse quod Psonthom phanech, corruptumque esse ab Hebraeis, ob difficultatem qua Aegyptiacas voces pronũnciabant. Nam cùm hoc verbum absconditorum revelatorem significare intelligerent; verisimile est eos Psonthon in Tsaphan ( enim idem quod occultum est) ut Hebraicae phrasi lectioné redderent similiorem, transmutasse. In qua opinione fuisse videtur Oleaster in hunc locum cõmmentans, ex Hebraeorum libris presuasus. Mihi videtur,inquit si Tsaphnath phanech dictiones Hebraea sunt, nullum esse dubium quin prior Tsaphnoth significet occultum, à quod est abscondere, seu occultare. De significatione verò secundae dictionis magis dubitatur, quod ea solùm hoc loco reperiatur. Rabbini tamen nostri omnes dicunt significare revelatorem lingua barbara.Quibus astipulatur R. Moses Aegyptius vulgò Rambam maximarum difficultatum egregius interpres, qui & ob eximiam eruditionis suae soliditatem, hoc in epitaphio suo in hũnc diem ad lacum Genefareth in Palaestina, visédo à posteris Hebraeis