Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/176"
Visconti05 (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 11:47, 6 May 2020
à Typhone occisum Plutarchus Author est. In novilunio quoque mensis sestum agunt, eodem Authore teste, quod Osiridis ingressum in Lunam nuncupant. Iterum trigesima seu vulgò Ephephi mensis sestum celebrant, quod natalem oculorum Hori nuncupant. Et octavum diem , seu abeuntis Paophi, sestum rursus agunt, quo baculos Solis nasci tenent; et sexto eiusdem Harpocratem ab Iside gigni. Idem 7 die mensis , seu Tybi sacris operantur Aegyptij, eumque diem vocant adventum Isidis è Phoenicia, et in placentulis hippopotamum ligatum efformant. Verùm qui plura huiusmodi desiderat, consulat Plutarchum, Herodotum, et ex recentioribus Lilium Gyraldum è quibus dicta ferè desumpsimus. Porrò nec mensium tantùm Aegyptiorum nomina; sed et Astrorum Copticis vocibus respondent. Dicunt Aegyptij Solem Patrio nomine ab ignea, qua pollet, virtute; Saturnum Rephan, de quo mentio sit 7 actorum. Lunam etc. quibus Copta Planetarum nomina magna ex parte respondent; ut Tabula adiuncta apparet.