Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/113"
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 30: | Line 30: | ||
talis sit puritatis Maria, quis eam imitari unquam poterit?<lb/> | talis sit puritatis Maria, quis eam imitari unquam poterit?<lb/> | ||
certum est, quod nemo; cum unica praerogativa Deiparae <lb/> | certum est, quod nemo; cum unica praerogativa Deiparae <lb/> | ||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− |
Latest revision as of 14:08, 17 December 2024
Deum in eo repositurum requieturum, quam maxime deceret, omnem admirationem
superat, quod virginitate deinde in filii Dei
conceptione, caelesti faecunditate iuncta, tantum abest, ut
insitae sibi virgineae puritatis flori quidpiam officeret, ut
potius eam Divino munere altiorem sublimioremque redderet;
Nam ut recte S. Bernardus: [Ecce enim si in ea laudavero
Virginitatem, multae mihi Virgines post eam videntur offerri:
Unum est, in quo nec primam similem visa est, nec habere
sequentem eundam, gaudium matris habens cum Virginitatis honore.]
Mariae privilegium est; nec dabitur alteri, quia non auferetur ab ea, singulare est, sed etiam continuo radicabile
reperitur, ut nemo assequi possit, nec eloqui quidem.
Quod si et illud adiicias, Cuius Mater? quaenam iam lingua
poterit etiam Angelica condignis extollere laudibus Virginem
matrem, matrem autem non cuiuscumque, sed Dei?
Duplex novitas, duplex praerogativa, duplex miraculum;
sed digne prorsus, et quam aptissime conveniens, neque
enim filius alius Virginem, nec Deum decuit partus alter.
Quae porro vel Angelica puritas Virginitati illi audeat
comparari, quae digna fuit Spiritus Sancti Sacrarium fieri,
et habitaculum filii Dei. Quicumque itaque ex Sanctorum
coetu in terra Angelicam puritatem coluere, in admiratione
quidem fuerunt; at qui ad Divinae Matris supereminentem
puritatem pertigerint, neminem quidem,
at solam illam omnibus sine ulla comparatione, superiorem
invenerunt, nemine ad puritatem tam Divinae puritatis
aequalitatem, paritatemque pertingente. Hac
singulariter gaudet Maria, hac triumphat, hac supra
omnes Coelites singulari privilegio eminet. Cum itaque
talis sit puritatis Maria, quis eam imitari unquam poterit?
certum est, quod nemo; cum unica praerogativa Deiparae