Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/78"
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | [[Category:APUG 1053 pages]] | ||
tuum perturbatione affliget; et ideo si contingat videre<lb/> | tuum perturbatione affliget; et ideo si contingat videre<lb/> | ||
vel audire de aliquo, quae displiceant, perge, et cito obliviscere,<lb/> | vel audire de aliquo, quae displiceant, perge, et cito obliviscere,<lb/> | ||
Line 18: | Line 19: | ||
arridentes, de corporis salute, qualis sit, quaerentes<lb/> | arridentes, de corporis salute, qualis sit, quaerentes<lb/> | ||
(cum tamen nil ad hos spectet illorum bona, aut<lb/> | (cum tamen nil ad hos spectet illorum bona, aut<lb/> | ||
− | infirma valetudo | + | infirma valetudo) honores inutiles variis modis offerentes,<lb/> |
in quibus nihil est emolumenti, praesertim<lb/> | in quibus nihil est emolumenti, praesertim<lb/> | ||
cum non ex affectu faciant, ut gaudeant, sed ex usu,<lb/> | cum non ex affectu faciant, ut gaudeant, sed ex usu,<lb/> |
Latest revision as of 10:13, 1 August 2024
tuum perturbatione affliget; et ideo si contingat videre
vel audire de aliquo, quae displiceant, perge, et cito obliviscere,
committens illum sibi, et Deo: idque tamen, si ad te
illius correctio non spectat ex debito magisterii, vel sociali
familiaritate, vel deferendi necessitate. Praeterea
ex animo plus compatere peccantibus: longe namque
miserabilius est in lacum inferni detrudi, quam in profundo
pelagi demergi. Compatere etiam miseris, eorum
miserias perpendens, ut sic in te pinguescat miserationis
affectus, ex fratrum miseriis mentem mentem
attollens ad paupertatem, et labores Christi, qui pro nobis
egenus omnium factus est. Sexto; Tria sunt vitia iam
diu apud homines, pessimo usu inveterata, quae, ut a nobis
extirpemus, omnino elaborandum est: a quibus si liberi
essemus, in magna mentis puritate, et quiete vivere
liceret. Primum, promptitudo accusandi aliena. Secundum,
Adulatio, qua solent sibi invicem blandiri laudantes,
arridentes, de corporis salute, qualis sit, quaerentes
(cum tamen nil ad hos spectet illorum bona, aut
infirma valetudo) honores inutiles variis modis offerentes,
in quibus nihil est emolumenti, praesertim
cum non ex affectu faciant, ut gaudeant, sed ex usu,
ut placeant. Tertium est, propria sui ipsius gloriatio,
quod ea, quae facimus, dicimus, sentimus, mire nobis
placeant, et ea praeferimus aliorum factis, gratiose
omnibus commendantes, et graviter indignamur, si
audientes nostra non mirentur: eoseque spernimus, quasi
a sano iudicio alienos, et ultra modum in laude nostra
delectamur: et si aliquando nos ipsos accusantes humiliari
videmur, non id facimus sincere, sed ea ficta humilitate
astute alios provocare volumus in laudem nostram,