Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/62"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
[[Category:APUG 1053 pages]]
 
hoc est, voluptatem tuam, (id enim graviter coelestem laedit sponsum)<lb/>
 
hoc est, voluptatem tuam, (id enim graviter coelestem laedit sponsum)<lb/>
 
sed ea spiritus oblectamenta cum humilitate suscipito,<lb/>
 
sed ea spiritus oblectamenta cum humilitate suscipito,<lb/>

Latest revision as of 10:02, 1 August 2024

This page has been proofread

hoc est, voluptatem tuam, (id enim graviter coelestem laedit sponsum)
sed ea spiritus oblectamenta cum humilitate suscipito,
et adeo liber atque expeditus a voluptate velim permaneas,
ac si nullus illi in te locus esse posset: Nam Natura corrupta
ad se ipsam reflecti, et seipsam in omnibus quaerere solet. Quare
ita paratus esto ad eas delectationes spiritus recipiendas,
ut ne molestiae aliquid afferat, illis carere. In solo enim
Deo, non in eius donis quiescendum est, et ideo omnia eius
dona in ipsum refundito, in laudem ipsius Domini cuncta
offerens. Cavebis, quantum poteris, ne in usu exteriorum
sensuum aliquid, ea propensione, motuve sensualitatis aspicias,
audias, gustes, odoreris, loquaris, tangas; et si fortasse
in his, etiam leviter deliqueris, acriter teipsum reprehendito.
Ad edendum non te delectatio moveat, si vero caro in cibo
delectationem percipit, eam tu interius non admittas, et
si fieri possit, suaviores epulas pro Dei amore, intactas relinquito.
Si de spiritualibus interrogatus fueris, aut consilium
petenti respondere velis, primo altius in te descendens,
cogita, nihil ex te ipso utile loqui posse; ideo ad
omnipotentem Dominum conversus, precare, ut quod illi
placitum sit, donet eloqui pro sui nominis gloria, et proximorum
salutem; postea si quid bene locutus sis, Deo
gratias redde, a quo bona cuncta procedunt, si male, tibi
adscribito.
Documentum V. Intempestivam verborum asperitatem
omni tempore declina, in sermone sis semper verus, non
simulator, non adulator existas. Nemini detrahas, quinimo
noxia verba, ac detractiones, si coram te incidere contingat,
prudenter interrumpere consuescas: ut quidam, qui
talia loquentibus dicere solebat: Magnas nos Deo gratias agere
aequum est, cum eius miseratione tales non simus. Nil immoderato
affectu, et animi perturbatione loquaris, appetas,