Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/40"
(3 intermediate revisions by one other user not shown) | |||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | [[Category:APUG 1053 pages]] | |
+ | praesepia vagiit.<lb/> | ||
Quod ubi conspexit senior Ioseph, non remansit in eo spiritus, remque alta mente repentans,<lb/> | Quod ubi conspexit senior Ioseph, non remansit in eo spiritus, remque alta mente repentans,<lb/> | ||
admiratus est divini consilii altitudinem imperscrutabilem, et vias eius in investigabiles, et iudicia<lb/> | admiratus est divini consilii altitudinem imperscrutabilem, et vias eius in investigabiles, et iudicia<lb/> | ||
Line 18: | Line 19: | ||
pauperculum nudum omnium possessorem omnia possidere et magnitudine animi nulla re<lb/> | pauperculum nudum omnium possessorem omnia possidere et magnitudine animi nulla re<lb/> | ||
indigere. Et benedixit Deum, qui exaltat humiles, et esurientes implet bonis, et divites, et superbos<lb/> | indigere. Et benedixit Deum, qui exaltat humiles, et esurientes implet bonis, et divites, et superbos<lb/> | ||
− | dimittit inanes. Atque haec sunt, quae toto missandudacte de incomprehensibili Regis aeterni in <unclear></unclear><lb/> | + | dimittit inanes. Atque haec sunt, <unclear>quae toto missandudacte</unclear> de incomprehensibili Regis aeterni in orbe <span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="">terrarum</span> introit<unclear></unclear><lb/> |
− | explicanda | + | explicanda duxi.<lb/> |
− | De studio meditationis erga Domini | + | De studio meditationis erga Domini Iesu Christi passionem, et mortem habendae.<lb/> |
− | Historiam passionis Domini nostri | + | Historiam passionis Domini nostri Iesu Christi, de qua supra toties mentio habita est, plenius enarrare,<lb/> |
− | + | prout gesta fuit, consulto reliquimus, illam enim omnes Evangelistae accuratissime, quantum<lb/> | |
satis fuit conscripserunt, ubi videri potest.<lb/> | satis fuit conscripserunt, ubi videri potest.<lb/> | ||
Nunc autem concludendo, hoc tantum a nobis dicendum est, ut unusquisque, qui Christum crucifixum<lb/> | Nunc autem concludendo, hoc tantum a nobis dicendum est, ut unusquisque, qui Christum crucifixum<lb/> | ||
− | sequitur, tollat eam, et saepius in corde abscondita | + | sequitur, tollat eam, et saepius in corde abscondita Crucis mysteria revolvat. Mors enim Christi<lb/> |
profunda mente meditata, et alto corde retenta animae nostrae vita est, habetque ingentem,<lb/> | profunda mente meditata, et alto corde retenta animae nostrae vita est, habetque ingentem,<lb/> | ||
et inaestimabilem thesaurum in mente, qui passionem Christi habet in corde. Quapropter quotquot<lb/> | et inaestimabilem thesaurum in mente, qui passionem Christi habet in corde. Quapropter quotquot<lb/> | ||
Domino servierunt, omnes semper Christi passionem prae oculis mentis perspectam habuerunt. Ipse<lb/> | Domino servierunt, omnes semper Christi passionem prae oculis mentis perspectam habuerunt. Ipse<lb/> | ||
− | autem | + | autem Iesus Christus <unclear>zelans</unclear> honorem, et reverentiam, quam Passioni suae, et morti haberi voluit,<lb/> |
fertur in visione quadam B. Angelae de Fulgineo revelasse, quod omnes illi, qui pie credendo,<lb/> | fertur in visione quadam B. Angelae de Fulgineo revelasse, quod omnes illi, qui pie credendo,<lb/> | ||
et vigilando ad passionem eius, amplectuntur dolores mortis, et afflictionis, quas pertulit, ab<lb/> | et vigilando ad passionem eius, amplectuntur dolores mortis, et afflictionis, quas pertulit, ab<lb/> | ||
− | ipso particulariter diliguntur ut filii, et colligunt fructus amoris, ita ut quasi ex | + | ipso particulariter diliguntur ut filii, et colligunt fructus amoris, ita ut quasi ex testimonio, et<lb/> |
− | iure | + | iure hereditario divitias hereditatis Coelestis sit consequuturus is, qui in memoria, et mente sua<lb/> |
fixam, et expressam perpetuo portavit mortem, et passionem ipsius, in quo stat vita, et salus nostra.<lb/> | fixam, et expressam perpetuo portavit mortem, et passionem ipsius, in quo stat vita, et salus nostra.<lb/> | ||
Sancta quoque Brigitta probatae devotionis mulier, asserebat sibi innotuisse pretiosum monile, quod<lb/> | Sancta quoque Brigitta probatae devotionis mulier, asserebat sibi innotuisse pretiosum monile, quod<lb/> | ||
− | animam ornat, esse Christi passionem quam ita prae oculis unusquisque habere deberet, ac si propriis oculis | + | animam ornat, esse Christi passionem quam ita prae oculis unusquisque habere deberet, ac si propriis oculis<lb/> |
− | viderent Christum se praesente illusum, et contemptum, et se vidente flagellatum et aeque ae tunc | + | viderent Christum se praesente illusum, et contemptum, et se vidente flagellatum, et aeque ae tunc |
Latest revision as of 09:32, 1 August 2024
praesepia vagiit.
Quod ubi conspexit senior Ioseph, non remansit in eo spiritus, remque alta mente repentans,
admiratus est divini consilii altitudinem imperscrutabilem, et vias eius in investigabiles, et iudicia
eius extimuit, vidensque incommutabilem, et incomprehensibilem divinitatem sub involucro carnis,
et carnis involucrum sub pannorum involucro, et pannorum involucrum sub segmine faeni, consideravit
in spiritu divinarum rerum supereminentem celsitudinem, et agnovit inacessibile lumen
non posse nobis aliter apparere, quam varietate velaminum circumvelatum. Vidit ibi totam
mundi magnificientiam, es rerum temporalium opulentiam sub pedibus pauperis Dei stractasse, et
agnovit praecissiorem esse humilem paupertatem, regum opibus, atque superbia, viditque ibi pauperes
factos Reges, et honorificentius iacere in palea, quam divites in purpura. Vidit divitias
putrefactas, aurumque aeruginatum, et decoloratum argentum, paupertatem autem factam Dominam
rerum, totiusque orbis sibi possessionem vendicasse, Regnumque tranquillitatis adeptam
et usque ad regna Coelorum provectam: Vidit non esse gloriosum palatia ingentia, et tecta laqueata,
et parietes pictos, et sellas aureas, et lectulos sericos habere, sed honorificum esse his
omnibus voluntaria paupertate carere: Vidit ibi algas palustres, et foenum terrae in auream
migrasse rationem et saxeum tuguriolum margaritis praeciosissimis contectum, et fulgentibus
lapillis conspersum, vileque pavimentum stratum auro mundissimo, et grandibus smaragdis. Vidit
pauperculum nudum omnium possessorem omnia possidere et magnitudine animi nulla re
indigere. Et benedixit Deum, qui exaltat humiles, et esurientes implet bonis, et divites, et superbos
dimittit inanes. Atque haec sunt, quae toto missandudacte de incomprehensibili Regis aeterni in orbe terrarum introit
explicanda duxi.
De studio meditationis erga Domini Iesu Christi passionem, et mortem habendae.
Historiam passionis Domini nostri Iesu Christi, de qua supra toties mentio habita est, plenius enarrare,
prout gesta fuit, consulto reliquimus, illam enim omnes Evangelistae accuratissime, quantum
satis fuit conscripserunt, ubi videri potest.
Nunc autem concludendo, hoc tantum a nobis dicendum est, ut unusquisque, qui Christum crucifixum
sequitur, tollat eam, et saepius in corde abscondita Crucis mysteria revolvat. Mors enim Christi
profunda mente meditata, et alto corde retenta animae nostrae vita est, habetque ingentem,
et inaestimabilem thesaurum in mente, qui passionem Christi habet in corde. Quapropter quotquot
Domino servierunt, omnes semper Christi passionem prae oculis mentis perspectam habuerunt. Ipse
autem Iesus Christus zelans honorem, et reverentiam, quam Passioni suae, et morti haberi voluit,
fertur in visione quadam B. Angelae de Fulgineo revelasse, quod omnes illi, qui pie credendo,
et vigilando ad passionem eius, amplectuntur dolores mortis, et afflictionis, quas pertulit, ab
ipso particulariter diliguntur ut filii, et colligunt fructus amoris, ita ut quasi ex testimonio, et
iure hereditario divitias hereditatis Coelestis sit consequuturus is, qui in memoria, et mente sua
fixam, et expressam perpetuo portavit mortem, et passionem ipsius, in quo stat vita, et salus nostra.
Sancta quoque Brigitta probatae devotionis mulier, asserebat sibi innotuisse pretiosum monile, quod
animam ornat, esse Christi passionem quam ita prae oculis unusquisque habere deberet, ac si propriis oculis
viderent Christum se praesente illusum, et contemptum, et se vidente flagellatum, et aeque ae tunc