Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/23"

From GATE
 
(One intermediate revision by one other user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
quoque per fidem et merita Christi, eidem per <del>contritione</del><lb/>
+
[[Category:APUG 1053 pages]]
 +
quoque per fidem et merita Christi, eidem per <del>contritionem</del><lb/>
 
conversionem contritione stimulatam Deo reconciliari<lb/>
 
conversionem contritione stimulatam Deo reconciliari<lb/>
 
poterant, qui per conversionem ad creaturas ab eo se<lb/>
 
poterant, qui per conversionem ad creaturas ab eo se<lb/>
averterant. Accedit, quod etiamsi posterorum <unclear>Adae</unclear> filiorum<lb/>
+
averterant. Accedit, quod etiamsi posterorum Adae filiorum<lb/>
 
culpa actualis non fuerit, id tamen in praevaricatione<lb/>
 
culpa actualis non fuerit, id tamen in praevaricatione<lb/>
Protoplastorum tantopere divinae iustitia rigorem<lb/>
+
Protoplastorum tantopere divinae iustitiae rigorem<lb/>
 
concitavit, ut quod primus homo commiserat piaculum<lb/>
 
concitavit, ut quod primus homo commiserat piaculum<lb/>
 
tota merito Adami posteritas commisisse censeretur;<lb/>
 
tota merito Adami posteritas commisisse censeretur;<lb/>
 
peccatum utique grande et formidabile non nisi sanguine<lb/>
 
peccatum utique grande et formidabile non nisi sanguine<lb/>
 
Christi expiandum; ab hoc enim dum nisi per<lb/>
 
Christi expiandum; ab hoc enim dum nisi per<lb/>
fiden merita Christi homines sese eruere non possent,<lb/>
+
fidem merita Christi homines sese eruere non possent,<lb/>
 
divina benignitate factum est, ut data pro infinita<lb/>
 
divina benignitate factum est, ut data pro infinita<lb/>
 
offensa per infinitum meritorum filii Dei valorem<lb/>
 
offensa per infinitum meritorum filii Dei valorem<lb/>
Line 17: Line 18:
 
''Theodidactus.'' Abunde mihi satisfactum est; Restat<lb/>
 
''Theodidactus.'' Abunde mihi satisfactum est; Restat<lb/>
 
hoc unicum mihi solvendum dubium, utrum Deus,<lb/>
 
hoc unicum mihi solvendum dubium, utrum Deus,<lb/>
si Adam non pecasset, in carne venturus fuisset; non<lb/>
+
si Adam non peccasset, in carne venturus fuisset; non<lb/>
 
nescio in Scholis in utramque partem acerrimas esse velitationes.<lb/>
 
nescio in Scholis in utramque partem acerrimas esse velitationes.<lb/>
 
Sed quid tu de illo sentias, cumprimis a te<lb/>
 
Sed quid tu de illo sentias, cumprimis a te<lb/>
exposse. ''Cosmiel.'' Faciam quod iubes. Certum itaque tibi<lb/>
+
exposco. ''Cosmiel.'' Faciam quod iubes. Certum itaque tibi<lb/>
 
sit, Angelos reprobos incarnationem filii Dei, uti et electos<lb/>
 
sit, Angelos reprobos incarnationem filii Dei, uti et electos<lb/>
 
in primo creationis suae instanti per Dei revelationem<lb/>
 
in primo creationis suae instanti per Dei revelationem<lb/>
 
cognovisse, cognoverunt autem id operum omnium, quae<lb/>
 
cognovisse, cognoverunt autem id operum omnium, quae<lb/>
in divinae potentiae plenitudinem cadere possent, excellentissimum<lb/>
+
in divinae potentiae plenitudinem cadere possent, excellentissimum,<lb/>
 
nobilissimum, altissimum; inde mox nata invidia<lb/>
 
nobilissimum, altissimum; inde mox nata invidia<lb/>
 
de natura humana longe sua inferiori in tantum<lb/>
 
de natura humana longe sua inferiori in tantum<lb/>
 
sublimitatis gradum exaltanda; cognoverunt autem<lb/>
 
sublimitatis gradum exaltanda; cognoverunt autem<lb/>
hoc in statu <del>gratia</del> natura adhuc constituti, sine ulla peccati<lb/>
+
hoc in statu <del>gratiae</del> naturae adhuc constituti, sine ulla peccati<lb/>
 
secuturi sive per Angelos sive per homines commitendi<lb/>
 
secuturi sive per Angelos sive per homines commitendi<lb/>
 
suspicione; ex quo quidem aperte sequitur, ab omni<lb/>
 
suspicione; ex quo quidem aperte sequitur, ab omni<lb/>
lapsu abstrahendo Deum humanam sibi naturam assumere<lb/>
+
lapsu abstrahendo, Deum humanam sibi naturam assumere<lb/>
 
ab aeterno decrevisse. Dico itaque, etiamsi homo non peccasset,<lb/>
 
ab aeterno decrevisse. Dico itaque, etiamsi homo non peccasset,<lb/>
 
nihilominus Dei in carne adventum secutum fuisse, duobus
 
nihilominus Dei in carne adventum secutum fuisse, duobus

Latest revision as of 09:20, 31 May 2024

This page has been proofread

quoque per fidem et merita Christi, eidem per contritionem
conversionem contritione stimulatam Deo reconciliari
poterant, qui per conversionem ad creaturas ab eo se
averterant. Accedit, quod etiamsi posterorum Adae filiorum
culpa actualis non fuerit, id tamen in praevaricatione
Protoplastorum tantopere divinae iustitiae rigorem
concitavit, ut quod primus homo commiserat piaculum
tota merito Adami posteritas commisisse censeretur;
peccatum utique grande et formidabile non nisi sanguine
Christi expiandum; ab hoc enim dum nisi per
fidem merita Christi homines sese eruere non possent,
divina benignitate factum est, ut data pro infinita
offensa per infinitum meritorum filii Dei valorem
satisfactione, homo in pristinam gratiam amicitiamque
restitueretur, modo tanto excellentiori, quanto maior
inde sublimiorque tum Deo tum hominibus gloria resultavit.
Theodidactus. Abunde mihi satisfactum est; Restat
hoc unicum mihi solvendum dubium, utrum Deus,
si Adam non peccasset, in carne venturus fuisset; non
nescio in Scholis in utramque partem acerrimas esse velitationes.
Sed quid tu de illo sentias, cumprimis a te
exposco. Cosmiel. Faciam quod iubes. Certum itaque tibi
sit, Angelos reprobos incarnationem filii Dei, uti et electos
in primo creationis suae instanti per Dei revelationem
cognovisse, cognoverunt autem id operum omnium, quae
in divinae potentiae plenitudinem cadere possent, excellentissimum,
nobilissimum, altissimum; inde mox nata invidia
de natura humana longe sua inferiori in tantum
sublimitatis gradum exaltanda; cognoverunt autem
hoc in statu gratiae naturae adhuc constituti, sine ulla peccati
secuturi sive per Angelos sive per homines commitendi
suspicione; ex quo quidem aperte sequitur, ab omni
lapsu abstrahendo, Deum humanam sibi naturam assumere
ab aeterno decrevisse. Dico itaque, etiamsi homo non peccasset,
nihilominus Dei in carne adventum secutum fuisse, duobus