Difference between revisions of "Page:EBC 1605 12 24 0530.pdf/1"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofreadCategory:EBC_Letters Rome,24 decembre 1605. Bellarmin � M.Ant.Bonciarius. 530 / Clariss�me Domine. lacturam, quam mihi attulerat incuri...")
(No difference)

Revision as of 10:16, 8 March 2017

This page has not been proofread

Rome,24 decembre 1605. Bellarmin � M.Ant.Bonciarius.

530

/ Clariss�me Domine. lacturam, quam mihi attulerat incuria famu li tui, compensav�t cum foenore diligentia episcopi tui. Is enim cum ante aliquot menses ad Urbem venisset, non soium pr� nostra veteri consuetudine me saiutavit; sed etiam libelium carminum tuo- j^rum, et alterum quemdam de flore,et fructu inscriptum mihi dono dedit. Itaque antequam libelium tuum dono tuo accepissem, legeram votum Deiparae Virginia ad aedem Lauretanam; legeram Seraphides bonam partem; legeram triumphum Seraphicum: caetera degustare omnino prooaveram; et ipse etiam Geraldus, quem tu non magnif^facere videris, mihi non spernendus visus est. Non licuit autem omnia perlegere, quia tantis,et tam assiduis graviorum negociorum curia hic in Urbe premimur, ut raro deliciis istis humaniorum litterarum nobis frui detur. Legeram mult� antea cum admiratione,et voiuptate epistolas tuas; ex quibus omnibus facil� intellexi, tibi non esse dolendum, qu�d fumine ilio careas, quod nobis est commune cum muscis, ut de Didymo S.Antonium dicere solitum scribit Athanasius: cum lumina ingenii ita excellas, ut latinis litteris magnum lu men attuleris. Quamvis autem libar piorum carminum � te mlssus mi hi parum necessarius fuerit, quippe qui alterum iam habebam: opportun� tamen allatus est, ut eum Angelo nostro cum epistola tua Salernum mitterem: quem enim te ad illum mittere scribis, is non minus corruptus,et laceratus huc pervenit, quam ad te Angeli ipsius litterae venerint; ergo ne videreris de industria par pari referre voluisse, ego librum integrum nomine tuo ad ilium misi. Vale. Romae, Fridie Natalitiorum Domini, quem diem tibi felicissimum precor

Epistolarum M.Antonii Bonciarii libri XII. Perusiae 1614. lib.VIII epist.4 p.438-4 3 9 . Epist. famil. UXXXIX, nombreuses variant.