Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/264"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " senex & multis perfunctus laboribus; proinde florebat anno Dom. 1500. Scripsit etiam contra librum eiusdem Lutheri, qui inscribitur, de captiuitate Babylonica.
Et de ch...")

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

Line 11: Line 12:

Item in septem Psalmos.

Item in septem Psalmos.

Eiusdem esse creditur assertio septem sacrametno- rum quae nomine regis Henrici octaui prodiit.

Eiusdem esse creditur assertio septem sacrametnorum quae nomine regis Henrici octaui prodiit.

Porro liber de fiducia & misericordia Dei, qui in Indice Romano prohibetur, aut est alterius Ioannis Fischeri aut falso nostro a􏰁ributus fuit.

Line 20: Line 21:

Thomas morus aequalis fuit Ioannis Fischeri, eique amicissimus & nobilis co- llega martyrii. Fuit autem vir doctrina varia excultus & ingenii amoenissimi; quippe theologus, philosophus, orator, poeta, historicus, linguae Graecae & Latinae peritus.

Thomas morus aequalis fuit Ioannis Fischeri, eique amicissimus & nobilis collega martyrii. Fuit autem vir doctrina varia excultus & ingenii amoenissimi; quippe theologus, philosophus, orator, poeta, historicus, linguae Graecae & Latinae peritus.

Scripsit, ut theologus, insignem responsionem ad epistolam Martini Lutheri, necnon explicationem passionis Dominicae.

Line 34: Line 35:

Ut historicus, res gestas Richardi tertii Angliae regis.

Ut linguae utriusque peritus, Dialogos Luciani e Graeca lingua in latinam co- nuertit.

Ut linguae utriusque peritus, Dialogos Luciani e Graeca lingua in latinam conuertit.

Line 41: Line 42:

Ioannes Faber, episcopus Viennensis, viuebat anno 1500 & unus fuit ex prae- cipuis doctoribus, qui Luthero & Lutheranis restitit.

Ioannes Faber, episcopus Viennensis, viuebat anno 1500 & unus fuit ex praecipuis doctoribus, qui Luthero & Lutheranis restitit.

Scripsit Malleum haereticorum libris sex.

Orthodoxae fidei catholicae defensionem aduersus Balthassarem Pacimonta- num.

Orthodoxae fidei catholicae defensionem aduersus Balthassarem Pacimontanum.

Librum de potestate summi pontificis contra Lutherum.

Revision as of 22:26, 1 June 2020

This page has not been proofread

senex & multis perfunctus laboribus; proinde florebat anno Dom. 1500. Scripsit etiam contra librum eiusdem Lutheri, qui inscribitur, de captiuitate Babylonica.
Et de christiano sacerdotio contra eundem.
Scripsit item de eucharistia contra Oecolampadium.
Item de unica Magdalena contra Iacobum Fabrum.
Item in septem Psalmos.
Eiusdem esse creditur assertio septem sacrametnorum quae nomine regis Henrici octaui prodiit.
Porro liber de fiducia & misericordia Dei, qui in Indice Romano prohibetur, aut est alterius Ioannis Fischeri aut falso nostro a􏰁ributus fuit.

De Thomas Moro – 1500

Thomas morus aequalis fuit Ioannis Fischeri, eique amicissimus & nobilis collega martyrii. Fuit autem vir doctrina varia excultus & ingenii amoenissimi; quippe theologus, philosophus, orator, poeta, historicus, linguae Graecae & Latinae peritus.
Scripsit, ut theologus, insignem responsionem ad epistolam Martini Lutheri, necnon explicationem passionis Dominicae.
Item libellum »Quod pro fide Christi mors fugienda non sit«.
Ut philosophus libros duos de optimo statu Reip. quos Utopiam inscripsit.
Ut orator, declamationem Lucianicae respondentem.
Ut poeta, epigrammata plurima.
Ut historicus, res gestas Richardi tertii Angliae regis.
Ut linguae utriusque peritus, Dialogos Luciani e Graeca lingua in latinam conuertit.

De Ioanne Fabro – 1500

Ioannes Faber, episcopus Viennensis, viuebat anno 1500 & unus fuit ex praecipuis doctoribus, qui Luthero & Lutheranis restitit.

Scripsit Malleum haereticorum libris sex.
Orthodoxae fidei catholicae defensionem aduersus Balthassarem Pacimontanum.
Librum de potestate summi pontificis contra Lutherum.
Homiliarum de sanctissima eucharistia & aliorum argumentorum ingentem numerum & alia quae notissima sunt.