Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/154"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 16: | Line 16: | ||

− | Leontius tempore Heraclii imperatoris vixit & sancti Ioannis episcopi | + | Leontius tempore Heraclii imperatoris vixit & sancti Ioannis episcopi cognomento eleemosynarii aequalis sui admirabilem vitam literis mandauit. Obiit sanctus Ioannes anno 11 Heraclii, qui fuit annus Dom. 920. Hic liber testimonium habet a synodo secunda Nicaena & vere lectu dignissimus est. |

Line 30: | Line 30: | ||

− | Antiochus monachus vixit Heraclii tempore, & centum viginti nouem | + | Antiochus monachus vixit Heraclii tempore, & centum viginti nouem homiliis (quae extant in bibliotheca sanctorum patrum tomo secundo edit. 2) deplorauit ingentem illam calamitatem, quae contigit anno quartodecimo Heraclii, cum Hierusalem a Persis capta, & lignum sanctae crucis in Persidem asportatum fuit; quo tempore christiani plurimi, ad nonaginta millia Iudaeis vilissimo pretio diuenditi, atque ab eis crudeliter morte necati dicuntur. |

Revision as of 21:33, 1 June 2020
De scriptoribus ecclesiasticis
p. 136
duo sermones eius, unus de natali Domini, alter de angelis. Obiit anno Dom. 634. Ex Card. Baronio, tomo octauo Annalium.
De Joanne Moscho – 630
Ioannes moschus, alias Euiratus, scipsit ad sanctum Sophronium episcopum Hierosolymitanum, librum, qui dicitur Pratum spirituale; atque hinc fortasse factum est, ut ipsi Sophronio, a multis hic liber tribuatur. Extat in tomo septimo Bibliothecae sanctorum patrum editionis secunda. Et quidem liber est magna ex parte utilis, & citatur in septima synodo.
De Leontio – 630
Leontius tempore Heraclii imperatoris vixit & sancti Ioannis episcopi cognomento eleemosynarii aequalis sui admirabilem vitam literis mandauit. Obiit sanctus Ioannes anno 11 Heraclii, qui fuit annus Dom. 920. Hic liber testimonium habet a synodo secunda Nicaena & vere lectu dignissimus est.
De Iona – 630
Ionas Anglus, siue Hibernus, tempore eiusdem Heraclii, scripsit vitam & res getas sancti Columbani (ut est apud Bedam lib. 5 hist. gentis suae cap. 17) qui ut nouus quidam apostolus Angliam, Gallias & Italiam mirifice illustrauit. Obiit anno sexto Heraclii, qui erat annus Dom. 615. Extat haec vita apud Surium die 21 Nouembriis.
De Antiocho monacho – 630
Antiochus monachus vixit Heraclii tempore, & centum viginti nouem homiliis (quae extant in bibliotheca sanctorum patrum tomo secundo edit. 2) deplorauit ingentem illam calamitatem, quae contigit anno quartodecimo Heraclii, cum Hierusalem a Persis capta, & lignum sanctae crucis in Persidem asportatum fuit; quo tempore christiani plurimi, ad nonaginta millia Iudaeis vilissimo pretio diuenditi, atque ab eis crudeliter morte necati dicuntur.
De S. Isidoro Hispalensi – 630
Sanctus Isidorus Hispalensis episcopus sedere coepit in episcopali sede anno 596 & anno 636, migrauit in caelum, ut ex Chronicis