Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/37"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "De auctore librorum machabaeorum – 3860 <br> Libri Machabaeorum ultimi sunt inter sacros libros Testamenti veteris: sunt autem duo libri (nam duo alii inter apocryphos nume...")
(No difference)

Revision as of 16:52, 29 May 2020

This page has not been proofread


De auctore librorum machabaeorum – 3860

Libri Machabaeorum ultimi sunt inter sacros libros Testamenti veteris: sunt autem duo libri (nam duo alii inter apocryphos numerantur) quorum prior con- tinet res gestas Matathiae & trium filiorum eius, Iudae Machabaei, Ionathae & Simonis, ab anno mundi 1822. usque ad annum 3856. Huius libri ignoratur auctor, sed credibile est auctorem fuisse Ioannem Hircanum, filium Simonis, qui rebus omnibus interfuit & fuit sumus sacerdos post patrem suum Simo- nem, & habuit vitam diuturnam, & pacificam in principatu, annorum triginta & unius & fuit non solum sacerdos & princeps, sed etiam propheta, ut scribit Iosephus lib. 13 antiqu. cap. 26. Posterioris libri machabaeorum, qui continet historiam eandem,s ed paulo altius incipit, & narrat martyrium insigne Elea- zari & septem puerorum Machabaeorum & Matris ipsorum, auctor fuit Iason Cyrenaeus, qui libris quinque omnem hanc historiam comprehendit, quoru li- brorum epitomen solum habemus, ut dicitur lib. 2 Machabaeorum cap. 2. Hos libros, quicquid haeretici obstrepant, ut vere canonicos habet ecclesia, ut pers- picuum est ex concilio tertio Carthag. & Tridentino, ex Epist. Innocentii I ad Exuperium, & Gelasio in Decreto de scripturis sacris, ex sancto Cypriano lib. 1 epist. 3 ad Cornelium, & sancto Augustino lib. 18 de Ciu. Dei cap. 36 & lib. 2 contra GAudentium cap. 23. Praeter hos libros sacros enumerat sanctus Atha- nasius in Synopsi aliquot libros apocryphos qui non extant.


De Philone Hebraeo – 4024
Philo Hebraeus, vir omnium consensu doctissimus, floruit sub Caio impera- tore, ad quem etiam legatione functus est pro gente sua. Hic ponitur a sancto Hieronymo inter scriptores ecclesiasticos, quia scripsit in laudem christiano- rum, qui sub sancto Marco Euangelista in Aegypto religiosissime viuebant. Et praeterea iure numeratur inter scriptores ecclesiasticos testamenti veteris, quoniam scripturas diuinas Testamenti veteris primus exposuit. Scripsit plura quorum catalogum refert Eusebius lib. 2 hist. cap. 17 sed non omnia extant. Eius opera ex editione Basileensi anni 1561 haec sunt:
De mundi opificio, lib. 1.
De allegoriis legis, 2.
Decherubim, 1.
De sacrificiis Abel & Cain, 1.
Quod deterius potiori insidetur, 1.
De agricultua, 1.
De plantatione Noe, 1.