Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/269"
(→Not proofread: Created page with "<center>Geometricus.</center><br> recti sunt; angulus B A E aequatur angulo H F G, ''per 29. primi''. reliquusque B E A reliquo G H F, ''per 32. primi;'') ideo ut B E 6, ad B...") |
(No difference)
|
Revision as of 18:19, 19 May 2020
recti sunt; angulus B A E aequatur angulo H F G, per 29. primi. reliquusque B E A reliquo G H F, per 32. primi;) ideo ut B E 6, ad B A 12, ita H G 15, ad G F 30.
Ex dictis iterum patet, in hoc quoque operandi modo cadente perpendiculo in latus versum C D, umbram altitudinis esse majorem altitudine; cadente in angulum C, umbram esse aequalem altitudini; cadente in latus rectum B C, umbram minorem esse altitudini.
Patet ulterius, quo Sol est altior, eo umbram esse breviorem; quo depressior ille, eo hanc longiorem. Demonstrationem dedimus Cap. 3 §.3.Coroll.2.
FUndamenta jecimus Tabellarum Geometricarum Loculamento fecundo Organi inclusarum. Nunc earundem constructionem et usum explicabimus, initio facto ab illis, quae albo imbutae sunt colore; in quarum facie anteriore continentur proportiones umbrarum rectarum, in posteriore versarum umbrarum cum umbrosis verticaliter erectis. Repono Tabellas singulas, singularumque constructionem et usum explico.