Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/217"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 16:04, 6 May 2020
librorum proscaenia, ex quibus annus, quo quisque scriptus; patria ad haec, et nomen Authorum, similesque circumstantiae à Lectore faciliùs percipi possent, adiungerem. Tàm laudabili amicorum postulationi deesse nec potui, nec debui: etsi labores tantò fuerint graviores, quantò pauciores essent, qui in iis exantlandis auxilio mihi consilioque esse possent. Nam inscriptiones plurimas quidem inveni; sed ita situ squalidas, ita corrosas, ac quod pessimum erat, ea negligentia et incuria exaratas, ut à peritioribus etiam Arabica linguae vix legi, nedum intelligi posse viderentur. Quare omissis semesis huiusmodi librorum titulis, ac vetustate obliteratis annotationibus, aliquas tantùm, hìc et eas quidem, quae minorem in enodando difficultatem habebant, apponendas duxi.
CATALOGUS
Librorum Coptorum, seu Aegyptiorum, qui hoc tempore in Bibliotheca Vaticana conservantur.
Primo loco sese offert Pentateuchus 3 tomis in folio magno comprehensus, quorum primo Genesis et Exodus: secundo Leviticus, et numeri