Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/659"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "declinans delineatum. Lineam horae sextae ita duces, A puncto V, quod diximus esse centrum Horologii Horizontalis, duc rectam V X normalem ad rectam E F: ubi enim haec lineam...")
 
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 9: Line 9:
 
''describendis, ope Semicirculi, Quadrantis,''<br>
 
''describendis, ope Semicirculi, Quadrantis,''<br>
 
''et Regulae Sciathericae.''</center><br>
 
''et Regulae Sciathericae.''</center><br>
Inclinata ad Horizontem Horologia sunt, quae delineantur in planis ad Horizontem inclinatis, sive in planis aequidistantibus circulo maximo transeunti per communes rectiones, Aequatoris, Verticalis primarii, et Horizontis, et ad Meridianum rectis. Duplicia sunt, Superiora, et Inferiora. Superiora respiciunt Zenith, et ad Austrum aut Boream directe vergunt; Inferiora Nadir, et similiter in Austrum aut Boream vergunt.
+
Inclinata ad Horizontem Horologia sunt, quae delineantur in planis ad Horizontem inclinatis, sive in planis aequidistantibus circulo maximo transeunti per communes rectiones, Aequatoris, Verticalis primarii, et Horizontis, et ad Meridianum rectis. Duplicia sunt, Superiora, et Inferiora. Superiora respiciunt Zenith, et ad Austrum aut Boream directe vergunt; Inferiora Nadir, et similiter in Austrum aut Boream vergunt.<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Latest revision as of 15:54, 6 May 2020

This page has not been proofread


declinans delineatum. Lineam horae sextae ita duces, A puncto V, quod diximus esse centrum Horologii Horizontalis, duc rectam V X normalem ad rectam E F: ubi enim haec lineam C D secuerit, ut in puncto X, per id punctum ex A linea ducta dabit horam sextam quaesitam.
VII. Lineam styli seu indicis, et in ea styli locum et altitudinem ita invenies. Ex puncto V duc ad rectam C D normalem V N: per N enim ex A recta ducta dabit lineam styli. Ad hanc per N recta M P normaliter ducatur, et in ea aciipiatur N Q aequalis rectae N V: recta ex A per Q ducta dabit axem Mundi ad quem si ex N normalis N R ducatur, et ab R ad A N alia normalis R S; erit S locus styli, et R S ejus longitudo. Per S ducta parallela ad C D, dabit Horizontalem lineam Horologii.

Annotatio I.


Absoluto Horologio, deteri debent omnes lineae, arcus, et litterae, relictis lineis et numeris horariis.

Annotatio II.


Constructionem hanc Horologii declinantis legitimam esse, demonstrat P. Clavius Lib.3. Gnomonices Propos.I. quem qui volet pabulum ingenii sui, legere poterit.

CAPUT XIII.

De Horologiis Astronomicis Inclinantis ad Horizontem
describendis, ope Semicirculi, Quadrantis,

et Regulae Sciathericae.


Inclinata ad Horizontem Horologia sunt, quae delineantur in planis ad Horizontem inclinatis, sive in planis aequidistantibus circulo maximo transeunti per communes rectiones, Aequatoris, Verticalis primarii, et Horizontis, et ad Meridianum rectis. Duplicia sunt, Superiora, et Inferiora. Superiora respiciunt Zenith, et ad Austrum aut Boream directe vergunt; Inferiora Nadir, et similiter in Austrum aut Boream vergunt.