Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/152"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
(7 intermediate revisions by 4 users not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
scriptiorum normam erecta, verbo Aegyptiacam rerum faciem ubique videas. Quae omnia hic fusiùs declararem, nisi ea in primae Oedipi nostri partis Syntagmate quarto (quam Simiam Aegyptiacam voco) fuisissimè & particulatim pertractassem<ref>Forma sincopata di 'pertractavissem'.</ref>, quare Lectorem remittimus. Atque haec sunt, quae de Colonijs Coptitarum sive Aegyptiorum hucusque dicenda existimavi; de quibus non ignoro alios aliter forsan sentire posse; Verùm ista mihi visa sunt verisimiliora, potuissemque rei propositae alias non contemnendas in medium rationes afferre, si aut instituti mei ratio id modò  postulasset, aut mea interesset assensum à Lectoribus violenter extorquere. Sufficit nobis, ex Aegypto factas in totum . Orbem expeditiones, qui unicus noster scopus
+
normam erecta, verbo Aegyptiacam rerum faciem ubique videas. Quae omnia hic fusius declararem, nisi ea in primae Oedipi nostri partis Syntagmate quarto (quam Simiam Aegyptiacam voco) fusissime et  particulatim pertractavissem, quare Lectorem eo remittimus. Atque haec sunt, quae de Coloniis Coptitarum sive Aegyptiorum hucusque dicenda existimavi; de quibus non ignoro alios aliter forsan sentire posse; Verum ista mihi visa sunt verisimiliora, potuissemque rei propositae alias non contemnendas in medium rationes afferre, si aut instituti mei ratio id modo postulasset,aut mea interesset assensum a Lectoribus violenter extorquere. Sufficit nobis, ex Aegypto factas in totum Orbem expeditiones, qui unicus noster scopus erat, dilucide, etsi fusius forsan, quam par erat, hocloco demonstravisse. Quare his relictis ad linguam Coptam postliminio revertamur.
erat, dilucidè, etsi fusiùs forsan, quàm par erat, hocloco demonstrasse. Quare his relictis ad linguam Coptam postliminio revertamur.
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 13:56, 6 May 2020

This page has been proofread