Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/11"
Visconti01 (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(4 intermediate revisions by 4 users not shown) | |||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | esset publica luce aliorum iudicio non indigna, publico nequaquam invidenda. Sed habebam tamen non pauca quae his opponerem; ac primum quidem tenuitatis meae mihi conscius, non satis incorruptum Iudicem esse arbitrabar amicorum in me | + | esset publica luce aliorum iudicio non indigna, publico nequaquam invidenda. Sed habebam tamen non pauca quae his opponerem; ac primum quidem tenuitatis meae mihi conscius, non satis incorruptum Iudicem esse arbitrabar amicorum in me benevolentiam. Quin et continuo illud animo obversabatur meo: quis leget haec? aut si legere possit quis animum, linguas adeò peregrinas, tantumque ab orbe nostro remotas ut intelligat, adiiciet? Neque enim ignorabam acria Criticorum aetatis huius ingentia, et [[Name::Aristarchus Samius|Aristarchis]] suis hoc saeculum abundare. Nam si presso pede eorum, qui de rebus maxime arduis scripserunt vestigiis institero, styli barbariem severioribus obeliscis mox iugulabunt: sin aliquanto liberius in philologiae campos excurrero, rebus gravioribus verborum ampullis fucum obducendo, iniuriam me facere dictitabunt. Hisce rationibus hoc apud amicos agebam, ut nihil agerem neque tamen idcirco verborum lenocinia, fucosque, et calamistra in materia gravi difficilique sum sectatus; hanc hederam scriptis suis appendant licet, qui re totam sunt destituti; nobis difficilium, rerumque abditarum inquisitio, nativo suo cultu castius videtur nitere.<br /> |
Plus itaque omnibus hisce honoris Dei, in quem | Plus itaque omnibus hisce honoris Dei, in quem | ||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 13:55, 6 May 2020
esset publica luce aliorum iudicio non indigna, publico nequaquam invidenda. Sed habebam tamen non pauca quae his opponerem; ac primum quidem tenuitatis meae mihi conscius, non satis incorruptum Iudicem esse arbitrabar amicorum in me benevolentiam. Quin et continuo illud animo obversabatur meo: quis leget haec? aut si legere possit quis animum, linguas adeò peregrinas, tantumque ab orbe nostro remotas ut intelligat, adiiciet? Neque enim ignorabam acria Criticorum aetatis huius ingentia, et Aristarchis suis hoc saeculum abundare. Nam si presso pede eorum, qui de rebus maxime arduis scripserunt vestigiis institero, styli barbariem severioribus obeliscis mox iugulabunt: sin aliquanto liberius in philologiae campos excurrero, rebus gravioribus verborum ampullis fucum obducendo, iniuriam me facere dictitabunt. Hisce rationibus hoc apud amicos agebam, ut nihil agerem neque tamen idcirco verborum lenocinia, fucosque, et calamistra in materia gravi difficilique sum sectatus; hanc hederam scriptis suis appendant licet, qui re totam sunt destituti; nobis difficilium, rerumque abditarum inquisitio, nativo suo cultu castius videtur nitere.
Plus itaque omnibus hisce honoris Dei, in quem