Difference between revisions of "Page:EBC 1618 08 30 2032a.pdf/1"
From GATE
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 14:34, 6 May 2020
This page has been proofread
Illustris et admodum R.de Domine, Gratulor Ecclesiae Audomarensi quod tam insignem Episcopum divina providentia sortita sit; ex iis enim,quae praelo mandavit D.V. satis intelligi potest quantus ardor fidei catholicae defendendae, et quanta doctrinae et pietatis ubertas in vestro pectore lateat. Quod vero attinet ad jura solvenda, enitar quantum potero ut ea summa diminuatur, sed non multum audeo polliceri, quia ego unus sum de multis; nam neque numerar in capitibus ordinum, neque sum camerarius collegii, ut eram anno superiore. Si qua in re alia obsequi passim D.V. quod in mea sit potestate, non committam ut D.V. desideret officium meum. Interim bene valeat, et mei meminerit in sanctis precibus suis. Romae, die 30 Augusti 1618.